07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

1692 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

(Gal 3, 28). Verum haec non delet unitas diversitatem. Qui

porro talem in ordine supernaturali sanctificantis gratiae effi­

cit unitatem, Sanctus Spiritus, pari modo adiuvat ut prophe-

tent simul «filii vestri», simul quidem «filiae vestrae».

« Prophetare » autem verbo vitaque ipsa declarare significat

«magnalia Dei» (cf. Act 2, 11), veritate simul adservata ac

proprietate cuiusque hominis — tum mulieris tum quoque

viri. « Aequabilitas » Evangelii, iurium nempe « aequalitas »,

mulieris et maris, ad « magnalia Dei » quod spectat, prout

adeo est luculenter operibus ostentata verbisque Iesu Naza­

reni, manifestissimum iacit fundamentum dignitatis mulie­

ris vocationisque in Ecclesia et mundo. Unaquaeque enim

vocatio vim habet altissimo modo personalem et propheti­

cam. Nam in humana vocatione sic quidem comprehensa, id

totum quod proprie est femineum iam novum consequitur

modum : qui scilicet modus est illorum « magnalium Dei »,

quorum mulier fit vivens quoddam subiectum necessariaque

simul testis.

VI

MATERNITAS - VIRGINITAS

BINAE MULIERIS VOCATIONIS RATIONES

17. Mentem vero nunc Nostram convertamus oportet ad

maternitatem atque ad virginitatem, veluti peculiares duas

rationes explicandi mulieris ingenii. Ad ipsum Evangelii

lumen plenitudinem illae proprii momenti ac ponderis in

Maria adsequuntur, quae uti Virgo, Filii Mater fit Dei. Hae

vero binae vocationis femininae rationes sic in ipsa admira-

biliter conveniunt coniungunturque ut alteram haud altera

excluserit, verum insigniter perfecerit. Annuntiationis enim

narratio in Lucae Evangelio luculenter quidem demonstrat

tale quiddam fieri non posse Virgini Nazarethanae visum. Cum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!