07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1681

V

IESUS CHRISTUS

« MIRABANTUR QUIA CUM MULIERE LOQUEBATUR »

12. Verba Protoevangelii Libri Genesis sinunt ad Evange­

lium devertamus. Hominis redemptio, quae illic nuntiatur,

hic ad effectum adducitur per personam et missionem Iesu

Christi, in quibus id quoque cognoscimus, quod redemptio

significat quoad dignitatem et vocationem mulieris. Haec

significatio clarior fit ex verbis Christi et ex ratione qua se

gerit erga mulieres, quae sane simplicissima est et, ob id

ipsum, extraordinaria, si in scaena eius temporis conside­

ratur: ratio est magnae perspicuitatis et altitudinis. Plures

mulieres apparent in via missionis Iesu Nazarethani, et occur­

sus cum quaque earum confirmat « novitatem vitae » evan­

gelicae, de qua iam dictum est.

Omnes recipiunt — vel qui nuntium christianum calum-

niantur — Christum fuisse coram contemporalibus suis fau­

torem dignitatis mulieris et vocationis cum illa congruentis

dignitate. Interdum hoc stuporem movebat, admirationem,

saepe fere scandalo tenus : « Mirabantur quia cum muliere

loquebatur» (Io 4, 27), quoniam haec agendi ratio discrepa-

bat a ratione agendi eius contemporalium. « Mirabantur »,

immo, ipsi Christi discipuli. Pharisaeus, cuius domum adiit

mulier peccatrix ut pedes Iesu ungeret unguento, « ait intra

se: "Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mu­

lier, quae tangit eum, quia peccatrix est" » (Lc 7, 39). Maiore

etiam perturbatione, vel « sancta indignatione » profecto audi­

tores sibi placentes implebant haec Christi verba : « Publicam

et meretrices praecedent vos in regnum Dei » (Mt 21, 31).

Qui sic loquebatur et operabatur demonstrabat « mysteria

Regni » se penitus cognoscere. Ipse etiam « sciebat quid esset

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!