07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1667

ut omnes unum sint ... (Io 17, 21-22), prospectus praebens

humanae rationi impervios, aliquam similitudinem innuit inter

unionem personarum divinarum et unionem filiorum Dei in

veritate et caritate. Haec similitudo manifestat hominem, qui

in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit,

plene seipsum invenire non posse nisi per sincerum sui ipsius

2 6

donum i).

His verbis textus conciliaris brevi summam veritatis pro­

fert de viro deque muliere — quae veritas iam in primis Libri

Genesis delineatur capitibus — tamquam structuram princi­

palem anthropologiae biblicae et christianae. Homo — sive

vir sive mulier — unica est creaturarum mundi visibilis, quam

Deus Creator « propter seipsam voluit » : est ergo persona.

Personam esse significat contendere ad se perficiendum (textus

conciliaris dicit « seipsum invenire»); quod fieri non potest

nisi (( per sincerum sui ipsius donum ». Exemplum eiusmodi

interpretationis personae ipse Deus est ut Trinitas, ut Perso­

narum communio. Dicere hominem creatum esse ad imaginem

et similitudinem huius Dei idem est ac dicere etiam hominem

vocatum esse ut « pro » ceteris sit, ut donum fiat.

Id spectat ad omnem humanum, sive mulierem sive virum,

qui illud efficiunt quisque pro sua proprietate. In ambitu huius

meditationis de dignitate et vocatione mulieris, haec de humano

veritas est necessarium initium. Iam Liber Genesis videre sinit

quasi adumbratam indolem sponsalem necessitudinis inter

personas, in cuius campo orientur porro veritates de materni­

tate et de virginitate, quasi duae peculiares rationes vocatio­

nis mulieris divina Revelatione illustratae. Hae duae rationes

fastigium suum attingent cum venerit « plenitudo temporis »

(cf. Gal 4, 4) in figura Nazarethanae « mulieris » : Matris-

Virginis.

26 CONO. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius

temporis, 24.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!