07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1663

J .. — —

postea nos revocabimus. Iam nunc tamen affirmare oportet ex

notatione biblica veritatem patere de humani natura personali.

Homo persona est, pariter vir et mulier: ambo namque ad

imaginem et similitudinem Dei personalis creati sunt. Eo autem

homo similis Deo est — aliter ac animantia omnia, haud ex­

ceptis iis, quae sensibus praedita sunt — quia est animal ratio­

nale. 23 Ob hanc proprietatem vir et mulier possunt in ceteras

creaturas mundi visibilis dominari (cf. Gn l, 28).

In altera creationis hominis descriptione (cf. Gn 2, 18-25)

dicendi genus, quo veritas exprimitur creationis viri et, prae­

sertim, mulieris, dissimile est, quasi minus pressum; est

— dicere licet — potius narrativum et translatum: similius

mythorum tunc cognitorum sermoni. Nulla tamen invenitur

duorum textuum discrepantia essentialis. Textus Genesis 2,

18-25 bene adiuvat ad comprehendendum quod in brevi loco

Genesis 1, 27-28 invenimus simulque, si una cum eo legitur,

adiuvat ad altius intellegendam fundamentalem veritatem,

quae ibi continetur, de homine, creato ad imaginem et simili­

tudinem Dei, qua viro et qua muliere.

Iuxta descriptionem Genesis 2, 18-25 mulier creatur a Deo

ex una « de costis » viri et ponitur ut altera persona, ut collo-

cutor apud virum, qui in circumiectis animantium solus est

et in nullo eorum « auxilium » invenit sibi aptum. Mulier, ita

creata, statim a viro agnoscitur ut « caro de carne sua et os

de ossibus suis » (cf. Gn 2, 23), et ob id ipsum vocatur « mu­

lier ». Hoc nomen in lingua biblica essentialem identitatem

significat respectu viri: 'is - 'issah, quod nostrorum temporum

linguae nequeunt quidem generaliter exprimere (« Vocabitur

virago — 'issah, quoniam de viro — 'is summota est haec » :

Gn 2, 23).

23 « Persona est naturae rationalis individua substantia » : MANIBUS SEVERINUS

BOËTHIUS, Liber de persona et duabus naturis, III: PL 64, 1343; cf. S. THOMAS AQUINAS,

Summa Theologiae la, q. XXIX. art. I.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!