07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1667

essentiali exitum mysterii determinant « in Deo praestituti »

(cf. Eph 1, 9). Filius, Verbum Patri consubstantiale, homo

nascitur ex muliere, cum venit « plenitudo temporis ». Hic

eventus ducit ad cardinem historiae hominis super terra, ut

salutis historiae acceptae. Significans est Apostolum Matrem

Christi non nomine proprio eius « Maria » vocare, sed « mu­

lierem » eam appellare : quod sane congruit cum verbis Pro-

toevangelii in libro Genesis (cf. 3, 15). Illa quidem « mulier »

adest in salvifico hoc principe eventu, qui de « plenitudine

temporis » decernit : hic eventus in ea et per eam efficitur.

Sic incipit eventus princeps, cardo historiae salutis, Pascha

Domini. Fortasse tamen utile est de eo recogitare initio facto

ab historia spiritali hominis quam amplissime accepta, qualis

exprimitur per diversas mundi religiones. Commemoremus hic

Concilii Vaticani II verba: « Homines a variis religionibus re­

sponsum exspectant de reconditis condicionis humanae aenig-

matibus, quae, sicut olim et hodie corda hominum intime com-

movent: quid sit homo, quis sensus et finis vitae nostrae, quid

bonum et quid peccatum, quem ortum habeant dolores et

quem finem, quae sit via ad veram felicitatem obtinendam,

quid mors, iudicium et retributio post mortem, quid demum

illud ultimum et ineffabile mysterium quod nostram existen­

tiam amplectitur, ex quo ortum sumimus et quo tendimus ». 13

« Iam ab antiquo usque ad tempus hodiernum apud diversas

gentes invenitur quaedam perceptio illius arcanae virtutis,

quae cursui rerum et eventibus vitae humanae praesens est,

immo aliquando agnitio Summi Numinis vel etiam Patris ». 14

In hac magna scaena, quae ante oculos ponit appetitiones

spiritus humani quaerentis Deum — interdum quasi « adtrec-

tantis » (cf. Act 17, 27) — « plenitudo temporis », de qua Pau­

lus loquitur in Epistula sua, ipsius Dei responsum illustrat,

13 CONC. OEC. VAT. II, Decl. Nostra aetate de Ecclesiae habitudine ad Religiones non-

Christianas, 1.

14 Ibid., 2.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!