07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1656 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

generis filiis et filiabus, in quibus per aetatum cursum illa

perficitur omnium hominum fundamentalis hereditas, quae

est «principii biblici» iuncta mysterio: «Creavit Deus homi­

nem ad imaginem suam ; masculum et feminam creavit eos »

(Gn 1, 27). 11

Haec aeterna de homine veritas, viro et muliere — quae in

experientia omnium est stabiliter defixa — eodem tempore est

(( mysterium » quod « solummodo in Verbi incarnati mysterio

veram invenit lucem (...) Christus homini plene aperit et pate­

facit altissimam eius vocationem », uti Concilium docet. 12

Nonne in hoc « aperire hominem homini » oportet peculiarem

invenire locum pro ea « muliere », quae Mater Christi fuit?

Christi nuntius, quem in se continet Evangelium, quique in

recessu latet omnium Litterarum Sanctarum, Veteris et Novi

Testamenti, nonne multum dicere potest Ecclesiae et humano

generi de mulieris dignitate et vocatione?

Hic prorsus textus erit huius Documenti, quod indoli

convenit Anni Marialis, dum ad exitum secundi et ad initium

tertii millennii a Christi natali pergimus. Nobisque optimum

videtur hunc Textum designare stilo et natura meditationis.

CONIUNCTIO CUM DEO

II

MULIER - MATER DEI

(THEOTOKOS)

3. Ubi «venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum

factum ex muliere ». His verbis Epistulae ad Galatas (4, 4),

Apostolus Paulus tempora praecipua conectit, quae modo

11 Explanatio significationis anthropologiae ac theologicae huiusce « principii » in­

veniri potest in priore parte Allocutionum die Mercurii habitarum, quarum argumentum

fuit «theologia corporis», ex die 5 Sept. 1979: Insegnamenti II, 2 (1979), 234-236.

12 CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius

temporis, 22.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!