AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede AAS 80 - La Santa Sede

07.04.2013 Views

1654 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale nibus 4 et in Litteris Encyclicis Pacem in terris Papae Ioan­ nis XXIII. 5 Post Concilium Vaticanum II Decessor Noster Paulus VI huius « temporum signi » explanavit significatio­ nem, titulum. Doctoris Ecclesiae tribuendo Sanctae Teresiae a Iesu et Sanctae Catharinae Senensi, 6 atque insuper instituendo, rogante Coetu Synodi Episcoporum anno 1971, ad hoc ipsum Commissionem, cuius erat studere quaestionibus hac aetate pertinentibus ad « veram mulierum dignitatis et conscientiae provectionem ». 7 In quadam sua allocutione Paulus VI prae­ ter cetera dixit :

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1655 significationem et dignitatem quam habet et esse mulierem et esse virum. Cognoscantur oportet causa et consecutiones consilii Creatoris, pro quo humanus semper et solum femina sit et mas. Tantummodo ex his fundamentis, quae cognoscere sinunt altitudinem dignitatis et vocationis mulieris, eius actuosa praesentia in Ecclesia et in societate indicari potest. Haec quidem in hoc Documento volumus tractare. Adhor­ tatio, quae Synodum sequetur, quaeque post idem Documen­ tum vulgabitur, curabit proposita naturae pastoralis quoad munus mulieris in Ecclesia et in societate, de quibus Patres synodales magni ponderis considerationes patefecerunt, post perspectas etiam testificationes auditorum laicorum — mu­ lierum et virorum — qui ad Ecclesias particulares pertinebant omnium continentium. ANNUS MARIALIS 2. Ultima Synodus Anno Mariali acta est, qui peculiariter im­ pellit ad hoc argumentum obeundum, sicut etiam patet ex Lit­ teris Encyclicis Redemptoris Mater. 9 Quae Litterae excolunt et perficiunt doctrinam Concilii Vaticani II, quae capite VIII continetur Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Lumen gen­ tium. Huic capiti significans est titulus: « De Beata Maria Virgine Deipara in mysterio Christi et Ecclesiae ». Maria — haec Bibliorum « mulier » (cf. Gn 3, 15; Io 2, 4; 19, 26) — salvifico Christi mysterio arcte coniungitur ideoque singulari modo etiam in Ecclesiae mysterio adest. Quoniam Ecclesia est «in Christo veluti sacramentum (...) intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis », 10 specialis haec Matris Dei praesentia in Ecclesiae mysterio efficit ut de sin­ gulari vinculo cogitemus huius « mulieris » cum cuncta humana familia. Hic de unoquoque agitur, de omnibus humani » Cf. Litt. Enc. Redemptoris Mater (25 Martii 1987), 46: AAS 79 (1987), 424 s. 10 CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 1. 108 - A. A. S.

1654 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

nibus 4 et in Litteris Encyclicis Pacem in terris Papae Ioan­

nis XXIII. 5 Post Concilium Vaticanum II Decessor Noster

Paulus VI huius « temporum signi » explanavit significatio­

nem, titulum. Doctoris Ecclesiae tribuendo Sanctae Teresiae a

Iesu et Sanctae Catharinae Senensi, 6 atque insuper instituendo,

rogante Coetu Synodi Episcoporum anno 1971, ad hoc ipsum

Commissionem, cuius erat studere quaestionibus hac aetate

pertinentibus ad « veram mulierum dignitatis et conscientiae

provectionem ». 7 In quadam sua allocutione Paulus VI prae­

ter cetera dixit :

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!