07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1501

n

LUXEMBURGENSIS

Dioecesis Luxemburgensis ad gradum archidioecesis evehitur.

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Sicut homines ad ampliorem promoti gradum vel peculiari aliquo

honore exornati excitantur plerumque et ratione vivendi et operibus

ad virtutes dotesque suas clarius ante aliorum oculos proponendas,

quasi ex novae industriae fonte haurientes, ita quodammodo se gerunt,

inter cetera omne genus Instituta, etiam illae ecclesiasticae circum­

scriptiones quae, ex sibi quodam singulari decore concesso, novas de­

promunt vires vehementioresque impulsus dein ad animarum, quae

in eis degunt, incrementum adipiscendum, quod ad vitam christianam,

maxime in vivida fide et in honestis moribus positam, pertinet. Qua

re, Nos, cum pro certo haberemus cathedralem Ecclesiam Luxembur-

gensem has esse spiritales utilitates consecuturam, si quod ei signum

Nostrae aestimationis daremus, decrevimus ut eam ad archiepisco­

palem eveheremus dignitatem. Quapropter, iis auditis quorum inte­

rerat eorumque suppleto consensu, qui aliquid iuris in hoc negotio

habebant, ex Nostrae Apostolicae auctoritatis et potestatis plenitu­

dine his Litteris Ecclesiam Cathedralem Luxemburg ens em ad gradum

et dignitatem archidioecesis promovemus, quae Nobis immediate

subiecta manebit, sedium suffraganearum expers. Item Luxemburgen-

sem pro tempore sacrorum Antistitem Archiepiscopi titulo augemus et

congruis iuribus ac privilegiis decoramus. Canonicorum pariter Col­

legium ad eandem archiepiscopalem dignitatem provehimus, cum iis

omnibus iuribus et privilegiis, quae Collegiorum huius ordinis sunt

propria. Ad haec exsequenda autem legamus Venerabilem Fratrem

Angelum Petroni, Archiepiscopum titulo Novicensem et in Luxem-

burgo Apostolicum Nuntium, necessariis et opportunis datis faculta­

tibus etiam delegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum

in ecclesiastica dignitate constitutum, atque onere iniuncto sincerum

exemplar peractae exsecutionis ad Congregationem pro Episcopis, ubi

primum id fieri poterit, mittendi. Quod denique his Litteris statuimus,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!