07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1372 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

centium proprio, peridoneus est iuventuti illiciendae et ad magna

excitandae.

Servi Dei glorificabo causa est etiam cur omnes sacerdotes et educatores

recogitent de « moderationis spiritualis » momento, quod attinet

ad adulescentes et iuvenes formandos. Maiorinus enim est quasi

fructus quidam artis sapientis et prudentis eius magistri spiritus.

Fama sanctitatis qua Servus Dei Maiorinus Vigolungo vivus gavisus

est post eius mortem aucta est et diffusa. Qua re apud Curiam

Albae Pompeiensis adornatus est annis 1961-1963 Processus Ordinarius

super fama sanctitatis vitae, virtutum et miraculorum in genere eiusdem

Servi Dei Romamque est transmissus. Servatis de iure servandis,

Causa introducta est penes Apostolicam Sedem die 11 Septembris

anno 1980. Deinde apud eandem ecclesiasticam Curiam instructus est

annis 1981-1982 Processus, Apostolica quidem auctoritate, super virtutibus

in specie.

Die 18 Decembris anno 1987, apud Congregationem pro Causis

Sanctorum, actus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum,

Moderatore Rev.mo Domino Antonio Petti, Fidei Promotore Generali,

ut de virtutum gradu heroico exercitarum dissereretur.

Postea, die 16 mensis Februarii anno 1988 in Palatio Apostolico

habita est Congregatio Ordinaria Cardinalium et Episcoporum, Causae

Ponente Cardinali Mario Aloisio Ciappi. Accurata ad Suam Sanctitatem

Ioannem Paulum II, facta relatione, Is, attentis suffragiis

Congregationis pro Causis Sanctorum, die 28 mensis Martii anno 1988,

iussit edi Decretum de gradu heroico virtutum a Servo Dei Maiorino

Vigolungo exercitarum.

Quod cum rite esset factum, accitis hodierna die Cardinalibus

infrascripto Praefecto atque Causae Ponente meque Antistite a Secretis

Congregationis, ceterisque de more convocandis, eisque astantibus,

Beatissimus Pater sollemniter declaravit : Constare de virtutibus

theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum,

necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine

eisque adnexis, in gradu heroico, Servi Dei Maiorini Vigolungo,

adulescentis, Societatis a Sancto Paulo alumni.

Voluit autem Sanctitas Sua ut hoc Decretum publici iuris fieret

inque acta Congregationis pro Causis Sanctorum referretur.

Datum Romae, die 28 Martii, Anno Mariali 1988.

L. * S.

PETRUS Card. PALAZZINI, Praefectus

© Traianus Orisan, Archiep. tit. Drivastensis, a Secretis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!