07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Congregatio pro Causis Sanctorum 111

Congregationis pro Causis Sanctorum libenter excipiens, mandavit

ut Decretum super heroicis Servae Dei virtutibus rite conscriberetur.

Quod cum factum esset, accitis hodierna die Cardinalibus Prae­

fecto Congregationis atque Causae Ponente, meque Antistite a Secre­

tis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus

Peter sollemniter declaravit : Constare de virtutibus theologalibus Fide,

Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus

Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine, eisque adnexis, Servae

Dei Narcissae a Iesu Martillo Moran, virginis, in gradu heroico, in casu

et ad effectum de quo agitur.

Hoc autem Decretum in vulgus edi et in acta Congregationis pro

Causis Sanctorum referri mandavit.

Datum Romae, die 23 mensis Octobris, A. D. 1987.

L. © S.

PETRUS Card. PALAZZINI, Praefectus

8 Traianus Crisan, Archiep. tit. Drivastensis, a Secretis

II

MELITEN.

Canonizationis Ven. Servi Dei Ignatii Falzon, clerici saecularis (1813-

1865).

SUPER DUBIO

An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in

Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iusti­

tia, Temperantia et Fortitudine, eisque adnexis, in gradu heroico,

in casu et ad effectum de quo agitur.

« Credo enim Deo, quia sic erit quomodo dictum est mihi » (Act

27, 25). Haec Sanctus Paulus locutus est, verbo Domini fisus, ducentis

septuaginta sex personis, quae cum eo erant in navi, cum iam haec

quattuordecim dies Maris Mediterranei ferocia perdita esset omnisque

salutis spes deposita.

Sanctus Paulus omnia credebat, quae ei dixerat Dominus : se coram

Caesare appariturum ; nullum eorum qui secum erant, esse periturum ;

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!