AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede AAS 80 - La Santa Sede

07.04.2013 Views

110 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale siliis stabat prudentium sacerdotum, quibus moderationem concrederat animae suae. Dominus, erga humiles et mundos corde liberalior, largitus est ei gratias et dona extraordinaria, fecitque ut ea diem mortis suae ante tempus cognosceret. Die, quo mortua est, vesperi, in cellam secedens ut quiesceret, omnbius Tertiariis valedixit, se esse longum iter facturam dicens. Omnes putaverunt eam haec per lusum et iocum dixisse : sed totam noctem eius cella est magno splendore diffusa et grato afflata odore, qui in locum permanavit. Monasterii Antistita, porta cellae aperta, ubi Serva Dei quiescebat, non solum fulgorem vidit, sed ani- maddvertit ibi odorem vehementiorem esse et Narcissam mortuam. Dies erat 8 mensis Decembris, anno 1869. Eius corpus inexplicabiliter incorrumptum mansit et flexibile ; vul­ tus personae sanae colorem ducebat. Iis ipsis diebus nonnulli aegri salutem recuperarunt Serva Dei intercedente. Haec statim auctorita­ tem et populum commoverunt contuleruntque multum ad augendam et vulgandam famam sanctitatis, quam viva sibi comparaverat. Fre­ quens populus ad exsequias convenit, et inde sermo factus est de Causa canonizationis ineunda. Haec autem ob extrarias rationes tardavit, donec annis 1961-1962 instructus est Processus Ordinarius Informativus apud Curiam Guayaquiliensem. Acta sunt rite missa ad Sacram id temporis Rituum Congregationem, quae anno 1966 Sectioni Histo­ ricae eiusdem Dicasterii Positionem commisit apparandam. Neces­ sariis tabularii inquisitionibus expletis et Positione super Causae In­ troductione praeparata, cum exitu reapse felici Congressus Consul­ torum Historicorum die 8 mensis Maii anno 1974 est actus. Deinde edita sunt Decreta super Introductione Causae (die 27 mensis Septembris, anno 1975) et super non cultu (die 24 mensis Septembris, anno 1976). Servae Dei virtutes inspectae sunt a Consultoribus Theologis, mode­ ratore Rev.mo D.no Antonio Petti, Fidei Promotore Generali, in duo­ bus Congressibus Peculiaribus, qui acti sunt die 24 mensis Iulii anno 1984 et die 20 mensis Decembris eodem anno. Patres Cardinales et Episcopi, in Congregatione Ordinaria diei 16 Iunii a. 1987, Ponente Causae Em.mo Card. Aloisio Ciappi, agnove­ runt Servam Dei Narcissam a Iesu Martillo Morân heroum in modum virtutes théologales, cardinales et adnexas exercuisse. Facta demum de hisce omnibus Summo Pontifici Ioanni Paulo II per subscriptum Cardinalem Praefectum relatione, Sanctitas Sua vota

Congregatio pro Causis Sanctorum 111 Congregationis pro Causis Sanctorum libenter excipiens, mandavit ut Decretum super heroicis Servae Dei virtutibus rite conscriberetur. Quod cum factum esset, accitis hodierna die Cardinalibus Prae­ fecto Congregationis atque Causae Ponente, meque Antistite a Secre­ tis ceterisque de more convocandis, eisque astantibus, Beatissimus Peter sollemniter declaravit : Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine, eisque adnexis, Servae Dei Narcissae a Iesu Martillo Moran, virginis, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur. Hoc autem Decretum in vulgus edi et in acta Congregationis pro Causis Sanctorum referri mandavit. Datum Romae, die 23 mensis Octobris, A. D. 1987. L. © S. PETRUS Card. PALAZZINI, Praefectus 8 Traianus Crisan, Archiep. tit. Drivastensis, a Secretis II MELITEN. Canonizationis Ven. Servi Dei Ignatii Falzon, clerici saecularis (1813- 1865). SUPER DUBIO An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iusti­ tia, Temperantia et Fortitudine, eisque adnexis, in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur. « Credo enim Deo, quia sic erit quomodo dictum est mihi » (Act 27, 25). Haec Sanctus Paulus locutus est, verbo Domini fisus, ducentis septuaginta sex personis, quae cum eo erant in navi, cum iam haec quattuordecim dies Maris Mediterranei ferocia perdita esset omnisque salutis spes deposita. Sanctus Paulus omnia credebat, quae ei dixerat Dominus : se coram Caesare appariturum ; nullum eorum qui secum erant, esse periturum ;

110 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

siliis stabat prudentium sacerdotum, quibus moderationem concrederat

animae suae.

Dominus, erga humiles et mundos corde liberalior, largitus est ei

gratias et dona extraordinaria, fecitque ut ea diem mortis suae ante

tempus cognosceret. Die, quo mortua est, vesperi, in cellam secedens ut

quiesceret, omnbius Tertiariis valedixit, se esse longum iter facturam

dicens. Omnes putaverunt eam haec per lusum et iocum dixisse : sed

totam noctem eius cella est magno splendore diffusa et grato afflata

odore, qui in locum permanavit. Monasterii Antistita, porta cellae

aperta, ubi Serva Dei quiescebat, non solum fulgorem vidit, sed ani-

maddvertit ibi odorem vehementiorem esse et Narcissam mortuam. Dies

erat 8 mensis Decembris, anno 1869.

Eius corpus inexplicabiliter incorrumptum mansit et flexibile ; vul­

tus personae sanae colorem ducebat. Iis ipsis diebus nonnulli aegri

salutem recuperarunt Serva Dei intercedente. Haec statim auctorita­

tem et populum commoverunt contuleruntque multum ad augendam

et vulgandam famam sanctitatis, quam viva sibi comparaverat. Fre­

quens populus ad exsequias convenit, et inde sermo factus est de Causa

canonizationis ineunda. Haec autem ob extrarias rationes tardavit,

donec annis 1961-1962 instructus est Processus Ordinarius Informativus

apud Curiam Guayaquiliensem. Acta sunt rite missa ad Sacram id

temporis Rituum Congregationem, quae anno 1966 Sectioni Histo­

ricae eiusdem Dicasterii Positionem commisit apparandam. Neces­

sariis tabularii inquisitionibus expletis et Positione super Causae In­

troductione praeparata, cum exitu reapse felici Congressus Consul­

torum Historicorum die 8 mensis Maii anno 1974 est actus. Deinde edita

sunt Decreta super Introductione Causae (die 27 mensis Septembris,

anno 1975) et super non cultu (die 24 mensis Septembris, anno 1976).

Servae Dei virtutes inspectae sunt a Consultoribus Theologis, mode­

ratore Rev.mo D.no Antonio Petti, Fidei Promotore Generali, in duo­

bus Congressibus Peculiaribus, qui acti sunt die 24 mensis Iulii anno

1984 et die 20 mensis Decembris eodem anno.

Patres Cardinales et Episcopi, in Congregatione Ordinaria diei 16

Iunii a. 1987, Ponente Causae Em.mo Card. Aloisio Ciappi, agnove­

runt Servam Dei Narcissam a Iesu Martillo Morân heroum in modum

virtutes théologales, cardinales et adnexas exercuisse.

Facta demum de hisce omnibus Summo Pontifici Ioanni Paulo II

per subscriptum Cardinalem Praefectum relatione, Sanctitas Sua vota

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!