07.04.2013 Views

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

AAS 80 - La Santa Sede

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1052 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

cavit annos mainfestam Dei permissionem, qua Paulina « victimam

amoris et expiationis fieret » pro filiarum suarum sanctificatione.

Anno 1918 Mater Paulina est in integrum restituta, simulque eius

plene comprobatis virtutibus, ad Domum Paulopolitanam Moderatri­

cis Generalis est arcessita, ut noviciis Congregationis exemplo esset,

quae ab anno 1909 denominata erat « Parvae Sorores ab Immaculata

Conceptione ».

Ab anno 1918 ad annum 1938 eminuit constanti deprecatione, be­

nigna sed gravi sororum aegrotantium cura.

Ab anno 1938 Via Crucis dolorum incepit, quorum causa diabetes

fuit : amputationes continuae successerunt usque ad plenam caecita-

tem. Die 9 mensis Iulii anno 1942, solitam dicens precem iaculato-

riam : « Fiat voluntas Dei », pie in Domino de hac vita decessit.

E processibus canonicis, qui inferius enumerabuntur et describen­

tur, evidentissime patet Matrem Paulinam virtutes christianas prae­

ter modum ceteris christianis et religiosis communem explicasse.

In curriculo spiritali Matris Paulinas alterum tempus vitae sae­

cularis et alterum vitae religiosae discerni non possunt. In sacrario

peculiaris familiae Tridentinae, exercitio nisae omnis formae pieta­

tis christianae, a puellula nere didicit ut oeconomicis familiae angu­

stiis occurreret et, quamvis parvula, laborem pernovit incredibiliter

studiose aegris familiae et pagi assidendi.

In familia, parva Amabilis in consuetudinem venit laboris et

deprecationis; quas virtutes cotidie provexit per tredecim lustra, quae

uti advena egit in condicionibus singularium difficultatum, in terra

missionis inter alienígenas et indígenas, quorum magna pars olim

servi fuerant.

In deprecatione posita erat eius religio, quae ex fide constabat,

spe et crescente caritate in Deum, Ignatiana nota signata « Christo­

centrica », quae dicitur ; labor, coniunctus eius indolis fortitudini,

pertinaciae in difficultatibus, perseverantiae in animi demissionibus,

constantem et consuetam intentionem corroboravit et illuminavit, qua

voluit esse pro ceteris.

Vitae vicissitudines, tum ante, tum post conditas Parvas Sorores,

Servam Dei adduxerunt ut in assiduam incumberet navitatem, in

qua tamen semper sivit se solo Dei amore continuo et proximi duci.

Haec caritas causa fuit cur sui omnino oblivisceretur pro pauperibus,

humilibus, aegrotis et, annis quibus pressa est rebus adversis (1909-

1918) pro conservatione et custodia naturae suae Congregationis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!