25.01.2013 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, 1704--1716

Leibniz, Akademie-Ausgabe, 1704--1716

Leibniz, Akademie-Ausgabe, 1704--1716

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

N. 157 transkriptionen 1703–1716 189

revelata. Theologia naturalis est, quae ex seminibus veritatis menti a Deo autore inditis

enascitur ad caeterarum scientiarum instar. Reveleta est quae ab antiquis hausta, quibus

Deus se manifestaverat familiarius, et traditione propagata est. Utraque apud Orientis

populos extitit antequam ad Graecos perveniret. Consistit autem in his potissimum doctrinis,

quae olim non tam integris Nationibus (si Hebraeos excipias) quam sapientibus 5

noscebantur. Unum esse Deum rerum omnium autorem et gubernatorem; Animas autem

humanas non morte extingui, sed post hanc vitam ad aliam pervenire in qua proemia

accipiant, aut poenas luant hujus vitae bene vel male actae.

Quod unitatem Dei attinet ea non Israelitis tantum, sed etiam Chaldaeis in Abrahamo,

et Arabibus in Iobo morta fuit, et quantum conjectura assequi possumus, anti- 10

quissimis Sinensium Sapientibus fuit probata. Hinc Fohius qui ante ter mille et amplius

annos apud eos simul regnavit et philosophatus est, ut significaret omnia a Deo esse de

nihilo educta, Numeros omnes scripsit adhibitis duabus tantum notis, una significante

unitatem, altera significante nihilum. Cujus hieroglyphicae scripturae significationem ipsi

Sinenses amiserant, a me autem fuit restituta, et ad quandam Arithmeticae speciem re- 15

dacta.

Haec doctrina Unitatis Dei apud Graecos et Romanos Sapientissimorum propria fuit.

Plato (ut ipse insinuat in Timaeo) eam tanquam in arcano docuit, ne Socratis exemplo

periclitaretur. Statuit Deum supremum alios inferiores produxisse, eosque immortalitate

donasse, itaque Dii ejus inferiores nihil aluid fuere, quam quos nos Angelos appellamus. 20

Antisthenes apud Ciceronem lib. 1 de natura Deorum dixit, Unum esse Deum naturalem,

multos autem populares.

Venio ad alteram principem Theologiae naturalis partem, quae docet animas morte

hominis non extingui, sed ad proemia poenasque servari. Hanc antiquissimam inter orientis,

occidentisque populos fuisse doctrinam, monumenta veterum probant. Quidam 25

nostri temporis homo non indoctus, sed non optime animatus, voluit persuadere omnem

doctrinam de immortalitate Animae ex Aegyptiorum figmentis fluxisse: his flumen

trajicientibus Charontis naulum, his Cerberum, et opinionem de exclusis a quiete non

humatis, et de judicibus apud inferos deberi. Ego etsi facile admiserim fabulosa de inferis

ab Aegyptiis ad Graecos venisse et a Graecis fuisse aucta et interpolata; summam tamen 30

doctrinae de immortalitate animarum longe anteriorem et diffusiorem esse, invenio. Nam

antiquissimi Indiae Brachmanes credidere, morte iri ad meliorem vitam, ut habet Strabo

lib. XV. De Thracibus Mela lib 2 et Solinus cap. 10 prodidere, alios credidisse, redire

animas, aliis visum ad beatiora loca proficisci. De Celtarum Druidibus notissima res est,

1. 9. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!