25.01.2013 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, 1704--1716

Leibniz, Akademie-Ausgabe, 1704--1716

Leibniz, Akademie-Ausgabe, 1704--1716

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

110 transkriptionen 1703–1716 N. 91

Teutonicam gentem Gothica propriam haec referre maluerit; credo quod Sibi persuadere

non posset Gothos usque adeo Teutones fuisse. Sed nomina veterum Regum Gothorum

nil nisi Teutonicum spirant, et librum pertinere ad gentem Graeciae vicinam res ipsa loquitur,

quia non Latinam vulgarem sed Graecos fontes interpres sectatur, et Alphabetum

5 ipsum manifeste ex Graeco formatum est, sed populos Teutonicos a Graecia remotiores

literis ex Romano Alphabeto corruptis usos constat, et in scripturae sacrae interpretatione

Latinos magis sequntur. Itaque Codicis Argentei autorem Ulphilam vel Wulfilam

Gothorum Episcopum habendum censeo, jam veteribus celebratum, quod etiam literas

Gotis dedisse dicatur, quam rem ita interpretur, ut in ordinem modumque redegerit li-

10 teras, quae jam ex Graecis corruptae a gente ac vicinis per commercia usurpabantur,

quod etiam de Russorum characteribus (etsi posterioribus) intelligo, quarum Cyrillus

quidam autor habentur unde Cyrulici appellantur.

Post Codicem Argenteum proxima antiquitate monumenta literariaEuropaea de

quorum aetate constet sunt Anglo-Saxonica, nam Walli proprias literas non habent, et

15 quae afferunt vetera fragmenta suae linguae sunt incerti aevi. Runicorum etiam aetas

incerta est. An vero Angli vel Saxones suas literas in Britanniam secum attulerint, an

a Britannis didicerint non dixerim. Si Caedmonis esset, quod Franciscus junius edidit

Anglosaxonicum specimen antiquissimum foret, sed Hikkesius merito dissentire videtur.

Illud credibile est circa eadem tempora literaturam Romanam Paulatim in Septen-

20 trionem ultimum pervasisse, et in Scandinavia Runas peperisse. Nam ex literis Romanis

maximam partem corruptas apparet, neque ullum est monumentum Runicum unde colligi

possit magna antiquitas. Pleraque cruces praeferunt, et Christianismum, vix habebuntur

de quibus certo prenuntiari possit, Caroli M. aetatem praecessisse; etsi antiquiora aliqua

non negem, sed quae non dignoscuntur. Salmasius Runas etiam nomen a Romanis habere

25 conjectabat, non sane inepte; sed opponi tamen possunt Aliorunae Iornandis, id est Gothicae

Foeminae sagae, sive magae, arcanorum magicorum ut credebantur compotes; Et

Raunen Germanis est loqui, ratiocinari, consusurrare; consentiunt reim, rythmus, rime,

����� � �, numeri. Nam ligata erant numeris secretiora verba, et magi excantare dicebantur.

Et cum literae inter barbaros initio arcanae essent, arcanarum notarum appellatio

30 literis mansit, etiam cum publicae esse coepere. Aliorunae appellatio hodieque Germanis

superest, et de re magica usurpatur, et plantis �������� � ����, qualis Mandagora habetur,

Tribui solet, sed fraudes sunt circulatorum, et ex radice bryoniae formari figurae

creduntur.

Alphabeta hodierna Europaea omnia ex Latinis formata sunt demtis duplicibus Sla-

1. 9. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!