25.01.2013 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, 1704--1716

Leibniz, Akademie-Ausgabe, 1704--1716

Leibniz, Akademie-Ausgabe, 1704--1716

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

N. 91 transkriptionen 1703–1716 109

existimabat, sed tamen valde cognatam fuisse reperio; ita ut adhibitis praesertim veteribus

Germanorum vocabulis, inspectisque originibus, Semigermanicam appellare ausim,

vel ipsius Wallicae sive Aremoricae iudicis. Nempe una olim magna gens ante Historiarum

memoriam a Tanaei Danubio et Scythia veniens per Germaniam Galliamque se

diffudisse videtur, scissaque fuit in dialectos, quae locorum distantia, admissisque aliis 5

populis in diversas ut fit linguas abire; et cum pars migrantium a Danubio et Thracia in

Graeciam penetraverit commune esse mirum adeo videri non debet.

Celtas (id est Germanicas Galliasque gentes) Italiam incoluisse ante Graecorum adventum

res ipsa loquitur. Gentes enim (etsi contradicat Tacitus) terra facillime, mari

difficulter et serius propagabantur, cum navigandi ars sero innotuerit. Itaque lingua La- 10

tina ex Celtica Graecaque composita est. Et quo antiquior est Celtica hoc melius Latinas

origines ex ea illustrari posse putem.

Et cum insulae et peninsulae colonos accipere soleant ex vicino continente; consentaneum

est: quemadmodum Angli hodierni Britanniae incolae nobis antiquam Saxonum

linguam melius saepe referunt, quam ipsi Saxones hodierni; ita antiquos Britanniae in- 15

colas, quos Wallicos dicunt, multo antiquiorum oceani Germanici Gallicique incolarum

(Cimbrorum fortasse pro parte, unde et Cimbros sese vocent) linguam repraesentare. Hibernos

vero antiquorum his Britannorum colonos per hos velut patres indicare avos suos,

antiquiores adhuc Cimbris ipsis Celtas cismarianos, at tertiam ut sic dicam Celtismi

generationem. Ut ita in Hibernis non Celtae Caesari contemporanei, imo nec horum 20

ut sic dicam Patres, ut a Britannis Caesari contemporaneis; sed Britannorum Caesari

contemporaneorum patres, et Celtarum Caesari contemporaneorum avi quodammodo

nobis exhibeantur. Per patrum autem vel avorum gradus, hic intelligo, non hominum

sed nationum generationes sive propagationes, qualis fit quoties gens aliqua per magnam

migrationem exundat. 25

Unde incogniti veterum Hispanorum et Hetruscorum characteres orti sint non constat;

ex oriente (an per Phoenices) suspicio est! sed quae postea in Europa visa sunt

Alphabeta, et hodieque ex monumentis noscuntur Germanicorum videlicet gentium; omnia

ni fallor ex literis Graecis Romanisquae sunt formata. Post eos qui Graece Latineque

scripsere nullus extat in Europa Scriptor antiquior autore libri qui Codex Argenteus 30

appellatur; et fragmentum versionis Sacrorum Evangeliorum continet. Antiqua dialecto

Germanica scriptum esse dubitari non potest. Viri docti hactenus ad Ulphilam et Gothos

Danubio vicinos retulere, meo judicio recte, etsi celeberrimus et de literatura septentrionali

meritissimus vir Georgius Hikkesius novissime dubitavit, et ad Francos vel aliam

1. 9. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!