25.01.2013 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, 1704--1716

Leibniz, Akademie-Ausgabe, 1704--1716

Leibniz, Akademie-Ausgabe, 1704--1716

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

106 transkriptionen 1703–1716 N. 91

mitti potuissent aliqua linguarum verterum notitia quae sunt intercidere; quales multas

Mithridates Rex Ponti sine interprete intellexisse dicitur aut quibus Romani ad Pontum

per interpretes centum et amplius cum vicinis populis commercia agitabant Plinio teste.

Primus quod sciam Conradus Gesnerus hoc corrogendarum undecumque orationum

5 dominicarum consilio usus est, quas suo Mithridati addidit, illustrato deinde a Christ.

Vasero. Rem egregie provexit Hieronymus Megiserus vir multarum linguarum peritia

clarus. Deinde vester Johannes Wilkinsius Episcopus Cestriensis praeclaro suo operi Linguae

philosophicae et characteristicae universalis etiam orationes dominicas polyglottas

subjecit. Renterus etiam, pastor alicubi in Livonia si bene memini tale quid in publicum

10 emisit, et in linguis septentrionalibus emendate edendis non inutiliter consuli potuit. Novissime

Andreas Müllrus patria Greifenhagius Praepositus Berolinensis, vir linguarum

omnigenarum peritiae eminens, et praeterea indagator abditorum significatuum acutissimus,

Centrum orationum dominicarum syllabum dedit, et pronuntiationi lectionem in

characteribus populorum plerisque qui haberi potuere addidit, quanquam Libro non nisi

15 Typographi nomen praescripserit. Et miror eos qui opus in Anglia primum recudi curaverunt,

autorem, virum clarissimum ignoravisse: nam dissimulasse non putem. Ipse

editionem ampliorem et correctiorem moliebatur, et posthumen aliquid olim videre nemini.

Majoris molis sed majoris etiam fructus futurum erat, quod Georgius Hornius mo-

20 liebatur. Cogitabat ille scilicet Primum caput Geneseos polyglottum nobis dare, specimina

linguarum, ampliora et ditiora haud dubie, (cum in oratione dominica nonnisi

pauca vocabula habentur) magis profutura essent ad naturam, indolem, originis linguarum

noscendas et posteritati commendandas.

Sane exigua nobis hodie veterum linguarum notitia est, quia (ut jam dolens dixi)

25 veteris tali invento caruere. Andreas Acoluthus apud Wratislavienses Theologus in literatura

orientali bene versatus, linguam hodiernam Armenam multum cognationis cum

vetere Aegyptica habere credebat; sed mihi argumenta ejus minus satisfaciebant. Rectius

nuper Lacrosius vir egregie doctus (qui praeclaram in lingua Armena excolenda operam

novavit) detexit ex quibusdam Veteram lucis linguam Medorum convenisse cum hodierna

30 Armena, cujus etiam peculiares sunt characteres satis antiqui.

Quae Indica apud veteres appelantur pleraque hodiernae linguae Persicae convenire

observavere viri docti, imprimis celeberrimus Relandus. Illud indagatu dignum esset, an

lingua ignicolarum qui in Persia supersunt,vel certe librorum veterum quos illi servare

dicuntur, toto genere ab hodierna Persica differat, an potius quod malim non sit nisi

1. 9. 2005

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!