06.12.2012 Views

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

N. 224 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1700 407

Cum suavissimis tuis recte ad me rediit scriptum communicatum. Vehementer etiam

gaudeo, sic decisam esse litem, ut nec honori meo quidquam decedat, nec commodo

Collegae. An autem consultum futurum sit, jus meum denuo urgere, nunc quidem dicere

non possum: Quantum curarum et adversitatum, immo et convitiorum (maxime a duobus

invidis et malevolis) haec res mihi conflaverit, verbis exprimi vix potest. Ita ut Deo meo 5

agam devotissimas gratias, quod me tandem ex labyrintho eduxerit. Verum Italorum

proverbium expertus sum: A l c a n e , c h e g r i d a , o g n i u n o d i c e : D a g l i ,

d a g l i.

Sane ista de a r t i c u l i s f i d e i n e g a t i v i s sententia, monstri quid alit: nam

si vera esset, bone Deus, quantum articulorum fidei numerum habere deberemus! paene 10

infinitum: sic enim omnium infidelium, Turcarum, Judaeorum hodiernorum, haereticorum,

et fanaticorum errores, negative oporteret nos credere. Sic autem in veteri Ecclesia

christiana nemo quisquam docuit, neque hic mos unquam observatus fuit, ceu patet ex

symbolo Apostolico, ubi omnes articuli fidei affirmative proponuntur. Ubi autem in Ecclesiam

disputationes invectae fuerunt, tunc vero etiam negativae propositiones in Symbola 15

et Confessiones irrepserunt, ut in Nicenum, quo profitebantur Dominum Jesum genitum,

n o n f a c t u m. Cui similia reperiuntur in Symbolo Athanasiano, et Confessionibus

Ephesina, Chalcedonensi et aliis, illas insecutis. Sed utique rectius est, si ad antiquam

simplicitatem nos componentes, maneamus intra terminos articulorum affirmantium. De

P u r g a t o r i o omnino legi meretur Guil. Forbesius in Considerat. Controversiar., qui 20

ad eundem modum de eo judicat, uti facit Exc. Tua. Quae modestior sententia etiam

mihi semper placuit, non quod pro articulo fidei homini velim doctrinam de Purgatorio a

sanioribus Pontificiis propositam, sed quod nolim veterem satis doctrinam, quamvis non

plane catholicam, temere condemnare, cumprimis quia pietati vitae non est contraria, sed

potius conveniens. De s t a t u a n i m a r u m m e d i o melius sentire coepi, postquam 25

ante XXX annos legi Anonymi (forte Rosenrothii, Principis Palatini Solibacensis a Consiliis?)

seriam Disquisitionem de statu, vita et loco beatarum animarum post discessum

1 scriptum: vgl. N. 199, S. 339 Z. 3 f. 13 f. ex symbolo Apostolico: vgl. Denzinger, Enchiridion,

1976, Nr. 10–30. 16 Nicenum: vgl. a. a. O., Nr. 125–126. 17 in Symbolo Athanasiano:

vgl. a. a. O., Nr. 75–76. 18 Ephesina: vgl. a. a. O., Nr. 250–268. 18 Chalcedonensi: vgl. a. a. O.,

Nr. 300–303. 20 Forbesius: vgl. W. Forbes, Considerationes, 1658, S. 210. 26–408,1 Anonymi . . .

corpore: J. Chr. Artopoeus, Anonymi cuiusdam seria disquisitio, [1670]; zur Zuschreibung vgl. V. Placcius,

Theatrum Anonymorum et Pseudonymorum. Liber de anonymis scriptoribus detectis, 1708, S. 70

bis 72. 26 Rosenrothii: Chr. Knorr von Rosenroth. 26 Principis: Pfalzgraf bzw. Fürst Christian

August von Sulzbach.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!