06.12.2012 Views

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

246 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1700 N. 161

An amicus ille Tuus in aliis Matheseos partibus egregium aliquid praestiterit nosse

velim; et quae alia ad personam ejus pertinent.

Etiam Halae Saxonum nuper prodiit de Eclipsibus dissertatio, quae (quantum primo

aspectu judicare potui) videbatur esse non mala. Si vidisti judicium de ea Tuum peto.

5 Difficile est Ephemerides ab aliquo recte condi qui non annorum multorum proxime

praecedentium observationes vel iis innixas Tabulas habeat; ex his enim optime judicari

potest de futuro. Keplerus ope observationum Tychonicarum a se confirmatarum Tabulas

. . . Rudolphinas, quae tamen nunc correctione aliqua indigere deprehenduntur, etsi

nondum substitutae sint aliae meliores; aut quae rarius peccent.

10 De negotio Calendario putem Dn. Reiherum non inutiliter consultum a vobis iri.

Nam et eximia est viri eruditio, et hoc ipsum negotium tractavit. Putavi Tibi aliquod

cum eo commercium fuisset saltem per interpositam personam, et ni fallor per Dn. Schelhammerum.

Quod superest annum novum cum multis aliis Tibi Faustum et Felicem precor. Vale.

15 Dabam Hanoverae 4. Januar 1700

deditissimus G. G. L.

Autor Schematis Calendarii Novi fuit ni fallor Meyerus Ratisbonensis. Fortasse utile

erit monita Vestra communicari nostris Legatis Ratisbonae versantibus, ut imposterum

major cautio adhibeatur, nec paucis sibi rei directionem sine populi suffragio sumentibus

20 omnia liceant. Cogitari utile erit quo anno rursus Calendarium correctum a Gregoriano

proxime diversum esset futurum.

20 Cogitari erg. Hrsg. nach N. 169 inquiri Veesenmeyer

1 amicus: U. Junius. 3 dissertatio: möglicherweise J. C. Klimm [Praes.], Dissertatio physico-astronomica

de Eclipsi Solis, 1699. 7 f. Tabulas . . . Rudolphinas: J. Kepler, Tabulae Rudolphinae,

1627.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!