06.12.2012 Views

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

N. 148 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1700 217

Perillustris et excellentissime Vir, Domine et Patrone aeternum venerande,

Obstipui, cum legerem in aestimatissima epistola, alteram ad excell mum Dn. Vice-

Cancellarium non pervenisse. Sed spero eam interea esse redditam, quippe quam, juxta

cum priori illa mea ad Exc. tuam scripta, die 19. hujus mensis postae concredidi, ubi et

num. 33. annotata legitur. Si igitur nec dum in conspectum prodiisset, culpa haereret 5

vel penes postam Brunsvicensem, vel penes Hannoveranam, nisi maligna manus intervenerit.

Interea, in dubio dum versabar, volui me ipsum vincere, atque denuo describere

unam atque alteram epistolam, easque jam Exc. Tuae de meliori commendo, ut scilicet

tradantur, si priora exempla non comparuerint. Si autem reddita fuerint post ultimam

tuam ad me exaratam, uti poterit Exc. Tua libertate sua, et inclusas istas aperire, ut 10

videre possit earum contenta, deque iis, ubi opus fuerit, ulterius informare perillustrem

Dn. Vicecancellarium: fateor enim, in hac altera descriptione, nonnulla clarius a me esse

reddita. Neque verendum est, ne tempus desit ad correctionem erroris: nam resignatio

viceRectoratus apud nos nunquam fit ante 20 mum Januarii.

Exemplum C o n s o l a t i o n i s m o r i b u n d o r u m , qui libellus est Latinus, 15

transmittam, simulac habuero.

In ipsa praxi sane interdum quaedam fiunt apud Pontificios ex praetensa infallibilitate

Pontificis, quae minime essent facienda. Alioquin ipsum dogma quod attinet, prout

a doctioribus explicatur, nihil absoni videtur ei inesse. Non enim infallibilitatem illam

terminant in persona Pontificis, sed reducunt ad concilia, quibus ille praeest, et quidem 20

universalia, neque iis aliter tribuunt, quam ut insistunt verbo Dei, seque patiuntur dirigi

a spiritu S. ut adeo non alia sit infallibilitas Papae, quam Spiritus Sancti. Neque hoc

aliquid novi est in Ecclesia, quod dicto modo Conciliis tribuitur infallibilitas, sic enim

lego expresse de Concilio oecumenico 1. quod Nicaenum esse nosti, apud Eusebium in

Historia Ecclesiastica pag. editionis Valesianae 494. et apud Socratem l. 1. c. 9. Sic etiam 25

nostrates in praxi, quando aliquem condemnant heterodoxias, id agunt, quod Pontifex ex

sua infallibilitate. Sic plurimi libris normalibus nostris subscriptum volunt, non quatenus,

sed q u i a sunt verbum Dei, eive conformes. Sic et Reformati in Synodo Dordracena in-

2 aestimatissima epistola: I, 17 N. 428. 4 priori illa mea: I, 17 N. 424. 15 C o n s o l a t i o n i s

m o r i b u n d o r u m : vgl. N. v. Zitzewitz, (SV.). 24 f. Eusebium . . . 494.: vielmehr Eusebios von

Kaisareia, ��� ��� ���� ��� �������� ����������� ��� ��©����, a. a. O. 25 Socratem l. 1. c. 9.:

Sokrates Scholastikos, ������©����� ������, 1, 9. 28 Synodo Dordracena: Dordrechter Synode

vom 13. November 1618 bis 9. Mai 1619.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!