06.12.2012 Views

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

188 i. haus braunschweig-lüneburg 1700 N. 128

nec Dn. Comite nec Gakenholtzio salutatis discessit, ac si ipsius nihil adeo interesset.

Ammonius lento gradu, ut solet, pergit, finem tamen circa festum Michaelis impressio

Codicis consecutura videtur. Ottones mei quatuor aut quinque hebdomadum spatio finiri

poterunt post reditum tuum. Jam iis colophonem imposuissem nisi absentia tua et alia

5 negotia multorum impedimentorum causae mihi fuissent. Si non sat cito sat tamen bene

eos, praesertim quoad Chronologiam, videor perfecisse. Quanquam innumerae et aliae ex

aliis tricae me aliquando nimium fatigarunt, et adhuc fatigant. Habeo enim ne unum quidem

Chronologum accuratum. Si intricata quaedam tempora occurrunt, Schatenius et alii

accuratiores aliquot annos conjungunt, atque ita difficultatibus se expediunt. Vorburgius

10 fluctus in simpulo movet, ubi opera ejus indigemus, nihil nisi recentiorum errata apud

eum congesta advertimus. Cum tamen apud nos semper stetit, omnia coaevorum atque

authenticorum pede moduloque metiri. Pauca quaedam absoluto jam opere supplenda

erunt, et retrograde conficienda. Quo facto tempus quoddam impendi poterit collationi

eorum, quae pro Restitutis tuis Brunsvicensibus scriptoribus describuntur; et tum Caro-

15 linum illud seculum in accuratos annales redigi, si ita videbitur, aut aliud quid agi. Iter

meum in Saxoniam lubens exsequerer, sed obstant plura expedienda Tua et mea, quibus

eo suscepto vix par esse potero, et si possem, deest jam pecunia mihi necessaria et ad

mea quaedam negotia impendenda, qui, dum me a re alieno expedivi, ne obulum [quidem]

teneo. Cui malo tamen brevi medebitur. Sed animi relaxandi gratia ad octiduum, ut

20 mihi redux Helmstadium, ad amicos meos ire permittas, rogabo. Scripseras nuper videri

Tibi commodum, ut professorias meas curas non explicem ante ministrorum Sereniss.

Elect. reditum: Si autem Tibi placet, a me emanare illas non sinam unquam. Tui ego

cum omnibus meis arbitrii sum. Quamquam, ut verum fatear, mihi et fortunae meae hac

quidem vice salutaris Academica Lais illa videatur. Si salario caret, ipse mihi de eo pro-

25 videre possum, et assecuto hoc infimo gradu ad majora paulatim adspirare. Amicus enim

iste, cujus literas Tibi legendas misi, non solus est, qui hoc mihi suadeat, et certus sum

aliunde eum mihi optime hac in re cupere. Sed Deo omnia committo. Spreto mihi non

deerit aliunde unde vitam honestam ducam. Tu Vir Illustris inter caeteros omnes portus

2 festum Michaelis: 29. September. 3 Codicis: Leibniz, Mantissa, 1700. 3 Ottones mei:

bezieht sich auf Eckharts Arbeiten zu Leibniz’ Annales imperii. 5 Si . . . bene: vgl. M. Porcius Cato,

Dicta memorabilia, 80 (Jordan). 8 Schatenius: N. Schaten, Annalium Paderbornensium P. 1–2 ,

1693–1698. 9 Vorburgius: J. Ph. v. Vorburg, Ex historia Romano-Germanica, 1645–1660.

12 pede . . . metiri: vgl. Q. Horatius Flaccus, Epistulae, 1, 7, 98. 15 f. Iter meum: vgl. N. 109.

20 Scripseras: N. 116. 25 Amicus: J. Chr. Böhmer. 26 misi: mit N. 104.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!