153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek 153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

06.12.2012 Views

N. 114 i. haus braunschweig-lüneburg 1700 169 114. JOHANN GEORG ECKHART AN LEIBNIZ Hannover, 24. Juli 1700. [112. 116.] Überlieferung: K Abfertigung: LBr. 228 Bl. 103–104. 1 Bog. 8 o . 3 3/4 S. Monita Tua mirum quantum se mihi adprobant, iisque adquiesco, relinquens aliis Professionis Poëticae ambitionem. Cyprianum meum certiorem reddidi nuper, nullum 5 esse dubium quin Eloquentiae professionem nanciscatur; illud enim per tertium relatum mihi est certissime Proceres nostros conclusisse. Quicquid aliter dixerit Dn. Kortholtus, cujus eruditionem amo, sed animum malignum, et cupidum nocendi Cypriano non possum non detestari, qui studio omni id ago, ut noceam nemini. Quae de eo tamen ad Te, ut et de Dn. Wagnero homine amicissimo ad Te scripsi, jocum fuisse certo Tibi persua- 10 deas. Cerasorum memor fui et condiri eorum tantum curavi, quantum vas vitreum unum capere potuit. Literas etiam inclusas eo misi, quo deferendae erant, et quae corrigenda fuerunt in Codice corrigam. Crucem mihi ubique figit Hollandicum idioma Ultrajectinis inditum. Hariolor plurima, multa restituo: sed quaedam tamen saepe dubia, uti jacent relinquere cogor. De Dano-Saxonibus nuperae meae te edocebunt. Parva fuit nostrorum 15 victoria, sed tamen gloriosior, atque tibi eam nuper depinxi. Saxones enim nostros numero 400. militum superarunt. Captus est Magister peditum de Neidschitz frater famosae istius Neidschitziae, et servatur Osterrodae. Milites captivi centum et quod superat sponte et statim a Nostris liberi dimissi sunt; viginti autem selecti Hannoveram heri deducti et carceri donec redimantur inclusi. Lepidum est inter spolia uncta satis repertum plaustrum 20 plumis, quae pileis imponuntur, onustum. Subditi Brunsvicenses et Zellenses qui rapinis hostium patuere plerique sua receperunt. Subitusque iste metus penitus evanuit, et 10 Wagnero homini K, korr. Hrsg. Zu N. 114: K antwortet auf N. 107 und N. 112 und wird zusammen mit N. 109 u. N. 110 beantwortet durch N. 116. 9 f. Quae . . . scripsi: vgl. N. 102 und N. 104 (?). 11 Cerasorum memor: vgl. N. 97. 12 Literas . . . erant: Brief an Heinson, vgl. N. 112. 13 Codice: Gemeint ist Leibniz, Mantissa, 1700. 13 Ultrajectinis: vgl. Leibniz, Mantissa, 1700, P. 2, S. 215–221, mit Urkunden in niederländischer Sprache im Text des Vertrages über die Säkularisation des Hochstifts Utrecht von 1529. 16 depinxi: vgl. N. 109. 17 de Neidschitz: K. G. von Neidschütz, vgl. N. 113. 18 Neidschitziae: Sybille von Neidschütz.

170 i. haus braunschweig-lüneburg 1700 N. 115 hostis hinc inde diffugit in patriam, unde venit: Equites nostri insequuntur eum et in Episcopi Hildeseimensis pratis et pagis cum equis suis bacchanalia vivunt aliquantisper, ut sentiat non impune se hosti ad nostros fines aditum fecisse. Pedites redeunt hoc ipso momento et urbi nostrae iterum se infundunt rusticis ad messem colligendam dimissis. 5 Plebs nostra Idyllia Satyrica in cauponis et triviis de hostibus depulsis decantat, et typis edidit quoque. Alia nova non audivi hactenus. Gratias vero tibi summas ago pro misso mihi carmine nummum memorialem in erectionem Academiae Berolinensis explicante. Ut vidi, ut protinus magnum illius artificem agnovi, et elegantiam ejus adeo admiratus sum, ut continuo dispari licet genio Germanicae civitati donaverim. Interim rogo Te ut 10 scribas, an placeat Julio quaedam inseri de erecta illa societate Scientiarum. Gratum illud multis accideret, scio, et Tu posses plurima huc facientia communicare. Junio meo hoc ipso momento fere primam manum admoveo. Laboravi hactenus capitis et oculorum doloribus, ut non potuerim de meis sine tuorum neglectu cogitare, jam vero reconvalescens, et mea regna reviso. Deproperandum est aliquid, si elaborari non poterit. Nova et 15 alia, quae promittere mihi placuit, grato et submisso animo accipiam. Dn. Dannebergius a describendo Augerio impeditus hactenus, brevi jam perget. Dum haec scribo alii Saxones capti et aliquot centuriarum praefecti carceribus nostris inferuntur, viginti circiter numero. Junii reliquias, quas ante aliquot tempus ad Te misi, anxius exspecto. Vale 〈...〉 Hanov. d. 24. Jul. 1700 20 115. LEIBNIZ AN KURFÜRSTIN SOPHIE [Lietzenburg (?), Ende Juli 1700]. [113. 121.] Überlieferung: L Antwortnotiz: Hannover Niedersächs. Hauptstaatsarchiv Dep. 84 A Nr. 180 Bl. 292–293. 1 Bog. 4 o . 6 Z. auf Bl. 293 v o . — Auf Bl. 292–293 K von N. 113. 5 f. typis edidit: nicht ermittelt; vgl. aber N. 123 S. 181 Z. 11 Erl. 6 f. pro . . . carmine: vgl. N. 107. 9 donaverim: Eckharts Übersetzung wurde nicht gefunden. 10 Julio . . . inseri: In der Juli–Ausgabe des Monatlichen A u s z u g s erschien keine entsprechende Mitteilung. Amalricus Augerius de Biterris, Acta pontificum Romanorum, vgl. N. 102 Erl. 16 Augerio: Zu N. 115: Die nicht gefundene Abfertigung antwortet auf N. 113 und wird beantwortet durch N. 121. Es ist nicht ersichtlich, welchem der in N. 121 erwähnten, nicht gefundenen Leibnizbriefe, dem vom 27. Juli aus Lietzenburg oder dem vom 31. Juli aus Berlin, L zuzuordnen ist. Die Überlieferung von L spricht für die erstgenannte Möglichkeit. Vgl. auch N. 78.

N. 114 i. haus braunschweig-lüneburg 1700 169

114. JOHANN GEORG ECKHART AN LEIBNIZ

Hannover, 24. Juli 1700. [112. 116.]

Überlieferung: K Abfertigung: LBr. 228 Bl. 103–104. 1 Bog. 8 o . 3 3/4 S.

Monita Tua mirum quantum se mihi adprobant, iisque adquiesco, relinquens aliis

Professionis Poëticae ambitionem. Cyprianum meum certiorem reddidi nuper, nullum 5

esse dubium quin Eloquentiae professionem nanciscatur; illud enim per tertium relatum

mihi est certissime Proceres nostros conclusisse. Quicquid aliter dixerit Dn. Kortholtus,

cujus eruditionem amo, sed animum malignum, et cupidum nocendi Cypriano non possum

non detestari, qui studio omni id ago, ut noceam nemini. Quae de eo tamen ad Te,

ut et de Dn. Wagnero homine amicissimo ad Te scripsi, jocum fuisse certo Tibi persua- 10

deas. Cerasorum memor fui et condiri eorum tantum curavi, quantum vas vitreum unum

capere potuit. Literas etiam inclusas eo misi, quo deferendae erant, et quae corrigenda

fuerunt in Codice corrigam. Crucem mihi ubique figit Hollandicum idioma Ultrajectinis

inditum. Hariolor plurima, multa restituo: sed quaedam tamen saepe dubia, uti jacent

relinquere cogor. De Dano-Saxonibus nuperae meae te edocebunt. Parva fuit nostrorum 15

victoria, sed tamen gloriosior, atque tibi eam nuper depinxi. Saxones enim nostros numero

400. militum superarunt. Captus est Magister peditum de Neidschitz frater famosae istius

Neidschitziae, et servatur Osterrodae. Milites captivi centum et quod superat sponte et

statim a Nostris liberi dimissi sunt; viginti autem selecti Hannoveram heri deducti et carceri

donec redimantur inclusi. Lepidum est inter spolia uncta satis repertum plaustrum 20

plumis, quae pileis imponuntur, onustum. Subditi Brunsvicenses et Zellenses qui rapinis

hostium patuere plerique sua receperunt. Subitusque iste metus penitus evanuit, et

10 Wagnero homini K, korr. Hrsg.

Zu N. 114: K antwortet auf N. 107 und N. 112 und wird zusammen mit N. 109 u. N. 110 beantwortet

durch N. 116. 9 f. Quae . . . scripsi: vgl. N. 102 und N. 104 (?). 11 Cerasorum memor: vgl. N. 97.

12 Literas . . . erant: Brief an Heinson, vgl. N. 112. 13 Codice: Gemeint ist Leibniz, Mantissa, 1700.

13 Ultrajectinis: vgl. Leibniz, Mantissa, 1700, P. 2, S. 215–221, mit Urkunden in niederländischer Sprache

im Text des Vertrages über die Säkularisation des Hochstifts Utrecht von 1529. 16 depinxi:

vgl. N. 109. 17 de Neidschitz: K. G. von Neidschütz, vgl. N. 113. 18 Neidschitziae: Sybille von

Neidschütz.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!