06.12.2012 Views

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

166 i. haus braunschweig-lüneburg 1700 N. 112

Non dubito quin in refutandis viris egregiis moderationem debitam servaturus sis.

Considerandum est tamen, vel ipsum refutare, etsi jure fiat, in juvene esse aliquod audax,

et non tantum his qui refutantur displicens, sed et lectoribus plerisque qui morum

et judicii gravitate pollent minus gratum. Si quid tale fieret in virorum insignium collo-

5 quiis juvenisque sine magna causa insurgeret in seniorem; certum est explosum iri etiamsi

vera afferret. Quis autem illustrior coetus et magis venerandus ipso publico rei literariae

senatu qui in libris repraesentatur? praesertim cum acta ejus perveniant ad posteritatem.

Itaque non tam refutantis speciem quam dubitantis sciscitantisque juniores sumere

debent. Ego tamen libens multa juvenibus ignosci velim, praesertim ubi magis sua extol-

10 lunt, quam deprimunt aliena. Itaque Loescherum nolim irrideri, aut Kortholtum, etiamsi

ambitiosiusculi videantur.

Dn. Wagnerus dudum hinc discessit, neque hactenus res admodum praeclarae hic

spectari possunt in Societate magis fundata quam exstructa.

Obergii et cerasorum credo non obliviscere.

15 Sperabam Julium tuum recipere pro quo fortasse aliquid mittam.

Attende quaeso ut in excudendis iis quae Lipsia rediere, corrigantur ea ipsa quae

corrigenda ad amicum tuum scripseramus, inter alia quod in mentem venerat cavendum

ne videretur Pontificis quaedam potestas agnosci in Imperatore confirmando.

Amici Tui literas Tibi remitto. Quid agunt Dano-Saxones finibus nostris appropin-

20 quantes? Spero satis virium superesse, ut arceri possint. Interea gratum facies, si quae

apud vos gerantur, et interdum etiam dicantur nunties. Nam et rumores interdum scire

prodest.

Literas quarum sigillum pileum credo Episcopalem ostendit servabis adhuc si placet,

et valebis. Dabam Berolini 20. Jul. 1700

25 Tuus G. G. L.

12 Wagnerus: R. Chr. Wagner. 14 Obergii . . . obliviscere: vgl. N. 94 u. N. 97. 15 Julium

. . . mittam: bezieht sich auf den Monatlichen A u s z u g. Gemeint ist wohl Leibniz’ Besprechung von

H. Cocceji, De principio juris naturali, (1699), Beilage zu N. 117. 16–18 Attende . . . confirmando:

Bezug nicht ermittelt. 19 Amici: J. Chr. Böhmer; der genannte Brief war Beilage zu N. 104.

19 f. Quid . . . possint: zum Ahlefeld-Einfall vgl. N. 109. 23 Literas: vgl. N. 104.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!