06.12.2012 Views

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

158 i. haus braunschweig-lüneburg 1700 N. 110

Cellensibus finibus appropinquaturus. Summus terror ruricolas et nobiles invasit, omnes

omnia in urbem nostram devehunt, nec praeterita nocte ob multitudinem advenientium

porta Calenbergica claudi potuit. Nostri milites quavis hora mandatum expectant, ut obviam

eant insolenti hosti. Equites quos Draguneros vocant apud turrim Dörensem eum

5 expectabunt, Pedites vero Calenbergam ibunt, in quibus duobus locis metus est eum

ingressurum nostram ditionem. Civium militia urbem interim custodiet. Saxonibus duo

millia ex Brunsvico-Guelferbytanis accessisse quidam affirmant, alii vero contra Saxonum

ausus non placere iisdem Principibus Guelferbytanis pro certo habent. Certum est Episcopum

Hildesiensem misisse huc Decanum, ut excuset, quod concesserit Saxonibus iter

10 per dioecesin suam; sed responsum non adeo acceptum ille retulit. Ego inter tot tristes

nuntios non habeo, quod expectem potius, quam acceptissimum, sed nimium dilatum adventum

Tuum; quo jussa Tua praesens exsequi tandem aliquando possim, quae absente

Te mille inter solicitudines, quoad valeo, expedio. De caetero incidit, de quo monendus

es, libros sc. a Pantzero advenisse magno fasce inclusos, cui aderant literae ad Dn. Wag-

15 nerum, quas ad eum tuis inclusas nuper curavi. Ni motus bellici oberunt, finita historia

rogabo Te quam maxime, quo concedas mihi, ut Lipsiam proficiscar Carpzovianae auctioni

interfuturus; in ea enim quin plurimi libri Tibi arriserint, non est dubium. Certis

interim et ferme urgentibus de causis, velim matrem meam senio confectam et litibus

forensibus gravatam vel duobus diebus alloqui, et consilio atque intercessione adesse illi,

20 siquidem tua id negotia permitterent. Quod melius, quam supra memorata occasione,

sine damno tuo fieri non poterit. Vale Vir summe et ama 〈...〉

110. JOHANN GEORG ECKHART AN LEIBNIZ

Hannover, 18. Juli 1700. [109. 111.]

Überlieferung: K Abfertigung: LBr. 228 Bl. 98. 8 o . 2 S.

14 magna fasce K, korr. Hrsg.

8 f. Episcopum: J. E. von Brabeck. 9 Decanum: der Domdechant M. H. J. Freiherr von und

zu Weichs. 14 libros . . . advenisse: vgl. N. 103 u. Erl. 14 literae: nicht gefunden. 15 tuis:

nicht gefunden. 16 f. auctioni: Von den Büchern von F. B. Carpzov (vgl. den Katalog F. B. Carpzov,

Bibliotheca Carpzoviana, 1700) wurde eine erste Partie am 18. Oktober 1700 versteigert. 18 matrem:

Catharina Marie geb. Baring.

Zu N. 110: K wird zusammen mit N. 109 beantwortet durch N. 116 und N. 117.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!