153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek 153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

06.12.2012 Views

N. 97 i. haus braunschweig-lüneburg 1700 139 97. LEIBNIZ AN JOHANN GEORG ECKHART Berlin, 3. Juli 1700. [94. 99.] Überlieferung: L Abfertigung: LBr. 228 Bl. 85–86. 1 Bog. 4 o . 3 S. Doctissime Domine Eckarde Prout Freitagius rem suam aget, pretium ob sapientiam feret. 5 Exotikomania est quaedam omnia petere ex longinquo. Quid opus est follium argenteorum usum ex Anglia accersere, quasi aliis idem in mentem venire non possit. Ego malim Germanis ascribere, quibus dudum argentifodinae. Inquirendum ergo an folles habeantur Ottone Magno priores? Si quid in Sperlingium dici opus erit, optimum factu puto id fieri alienis verbis, nisi ubi illa acriora justo. 10 Quaedam scripta de Galliena Augusta jam anno superiore ex Galliis missa habui, quae ubi rediero accedent Tuis, quaedam etiam ad me scripsit ea de re Morellus. Vallemontii opinionem stare posse non puto; et recte contra disputat Galandius. Saepe errantes monetarii crucem figunt eruditis. Junium Tuum prima quaque die expecto. Si misisses statim, jam rediret. Ubi literas 15 ad me dare sec[ur]um erit, faxo ut scias mature. Interea prioribus placitis stari par est. De Ulrico quoque quae tetigisti, mox affutura puto. Quando vereor, ne cerasorum tempus me reduce perierit, fac quaeso ut per Ulrici uxorem cum Bartholomaeo unum ingens vas vitreum (quale jam imbutum haberi puto aut si clausa sunt omnia, redimendum censeo) alternis saccari et cerasorum stratis impleatur, 20 et nostro solenni more tractetur, cujus Te non fugit ratio. Et proderit Te Ephoro rem agi. Quae nuper in gratiam D ni de Greiffencranz rogavi, non dubito Tibi commendata haberi. Comperta sub simplice operculo nullis adjectis literis ad illum mittes ex praescripto. Sed inquisitio ita instituenda est, ne rumorem excitet. 25 Zu N. 97: L antwortet auf N. 91 und geht auf Einzelheiten auch aus N. 83 u. N. 85 ein, kreuzte sich mit N. 99 und wird beantwortet durch N. 102. 9 opus: O. Sperling, De Nummorum Bracteatorum et Cavorum Origine, 1700. 11 Quaedam . . . habui: bereits 1698, vgl. I, 16 N. 112; dazu zusammenfassend I, 16 N. 46, S. 73 f. 12 scripsit: vgl. I, 17 N. 342. 12 f. Vallemontii . . . Galandius: vgl. P. Le Lorrain de Vallemont, Nouvelle explication d’une medaille d’or, 1698, u. A. Galland, Lettre, 1698. 15 Junium Tuum: Monatlicher A u s z u g , Juni 1700. 17 Ulrico: U. Gürgensohn. 17 tetigisti: vgl. N. 83. 19 Bartholomaeo: J. B. Knoche. 23 rogavi: vgl. N. 94.

140 i. haus braunschweig-lüneburg 1700 N. 97 Miror quod Tuae literae mihi plerumque ex publica Tabellaria officina veniunt, et inde ab Halberstadio quarta Vallensis argentei parte constant. Nam ego putabam, quae non sunt nuperis grandiores, posse ad Dn. Schlemmium destinari. An forte is ipse vel Dn. Zacharias ad postam quam vocant deferri jubent? 5 Quae cum ita sint, ut ego quidem arbitror, rectissimum erit imposterum quicquid ad me destinabis dari vel mitti, sed mature D no Gargantio S mae Electricis Secretario, eumque rogavi, ut Dominae fasciculo inseratur, quoniam (quod unum dici opus est) caeterae mittendi rationes interdum non bene procedunt. Intelligetur ab ipso D no Gargantio, quid facto sit opus, ut in tempore curentur literae; nam S mae Electricis fasciculus mature 10 claudi solet. Unde arbitror literas vespere proxime antecedente postarium diem, debere deferri Herenhusam. In Cypriani relatione de proprio contra Arnoldum scripto, erunt fortasse quaedam temperanda. Fellero Te scripsisse puto, et significasse absentiam meam silentii causam. Et eadem plerasque alias literas quas accipio sors premit. Nam hic vitam ab illa mea 15 domestica toto coelo diversam ago. Saepe altera aut tertia post mediam noctem hora ex S mae Electricis villa (quam non ausim suburbanam dicere, cum horae spatio Berolino absit) domum redeo. Inde judicare poteris, quam mihi turbentur circuli. Raro domi coeno, rarius prandeo. Quotidie aut discurro per urbem, aut habeo apud me amicos invisentes. Denique dum id curo ut alii agant aliquid, fundata Scientiarum Societate, ipse pene nihil 20 ago, quasi jam lampada traditurus. Denique alius homo factus esse videor, mirantibus metamorphosin Wagnero et Ulrico. Fateor tamen hoc vitae genere turbato, et copiosiore quam par est victu, colligi calorem et bilim, quibus opponere constitui hydroposiam; similis illis, qui ubi ventriculum cibis dyspeptis oneravere, vinum adustum superbibunt, et peccata peccatis corrigunt teguntve ne perpluant. 25 Vale. Dabam Berolini 3 Julii 1700. Tuus ex animo G. G. L. P. S. Si qua pro cerasis praeparandis aut aliter pecunia Tibi opus est, non deerunt amici, quibus utare, non minus id facturi Tuam in gratiam, quam in meam. 12 relatione: vgl. Monatlicher A u s z u g , Juni 1700, S. 292–296. 12 scripto: E. S. Cyprian, Allgemeine Anmerkungen, 1700. 13 scripsisse: vgl. N. 102. 16 villa: Schloß Lietzenburg. 21 Wagnero: R. Chr. Wagner.

140 i. haus braunschweig-lüneburg 1700 N. 97

Miror quod Tuae literae mihi plerumque ex publica Tabellaria officina veniunt, et

inde ab Halberstadio quarta Vallensis argentei parte constant. Nam ego putabam, quae

non sunt nuperis grandiores, posse ad Dn. Schlemmium destinari. An forte is ipse vel

Dn. Zacharias ad postam quam vocant deferri jubent?

5 Quae cum ita sint, ut ego quidem arbitror, rectissimum erit imposterum quicquid ad

me destinabis dari vel mitti, sed mature D no Gargantio S mae Electricis Secretario, eumque

rogavi, ut Dominae fasciculo inseratur, quoniam (quod unum dici opus est) caeterae

mittendi rationes interdum non bene procedunt. Intelligetur ab ipso D no Gargantio, quid

facto sit opus, ut in tempore curentur literae; nam S mae Electricis fasciculus mature

10 claudi solet. Unde arbitror literas vespere proxime antecedente postarium diem, debere

deferri Herenhusam.

In Cypriani relatione de proprio contra Arnoldum scripto, erunt fortasse quaedam

temperanda. Fellero Te scripsisse puto, et significasse absentiam meam silentii causam.

Et eadem plerasque alias literas quas accipio sors premit. Nam hic vitam ab illa mea

15 domestica toto coelo diversam ago. Saepe altera aut tertia post mediam noctem hora

ex S mae Electricis villa (quam non ausim suburbanam dicere, cum horae spatio Berolino

absit) domum redeo. Inde judicare poteris, quam mihi turbentur circuli. Raro domi coeno,

rarius prandeo. Quotidie aut discurro per urbem, aut habeo apud me amicos invisentes.

Denique dum id curo ut alii agant aliquid, fundata Scientiarum Societate, ipse pene nihil

20 ago, quasi jam lampada traditurus. Denique alius homo factus esse videor, mirantibus

metamorphosin Wagnero et Ulrico. Fateor tamen hoc vitae genere turbato, et copiosiore

quam par est victu, colligi calorem et bilim, quibus opponere constitui hydroposiam;

similis illis, qui ubi ventriculum cibis dyspeptis oneravere, vinum adustum superbibunt,

et peccata peccatis corrigunt teguntve ne perpluant.

25 Vale. Dabam Berolini 3 Julii 1700.

Tuus ex animo G. G. L.

P. S. Si qua pro cerasis praeparandis aut aliter pecunia Tibi opus est, non deerunt

amici, quibus utare, non minus id facturi Tuam in gratiam, quam in meam.

12 relatione: vgl. Monatlicher A u s z u g , Juni 1700, S. 292–296. 12 scripto: E. S. Cyprian,

Allgemeine Anmerkungen, 1700. 13 scripsisse: vgl. N. 102. 16 villa: Schloß Lietzenburg.

21 Wagnero: R. Chr. Wagner.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!