06.12.2012 Views

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

N. 83 i. haus braunschweig-lüneburg 1700 121

83. JOHANN GEORG ECKHART AN LEIBNIZ

Hannover, 17. Juni 1700. [80. 85.]

Überlieferung: K Abfertigung: LBr. 228 Bl. 79. 4 o . 2 S.

Quod scire desideras, impressio Codicis solito modo et testudineo quidem gradu

procedit, pervenit Ammonius usque ad particulam XXXII et nisi singulis hebdomatibus 5

quatuor plagulas absolvet, quod hactenus nunquam fecit, vix credo opus absolvi posse

circa festum Michaëlis; ego nunquam non illi hoc dico. Bartholomaeus sic satis diligenter

scribit et pingit, et quidem ultimum videtur a[d] ����� quandam perducere posse. Dn.

Dannebergius absolvit Polonum, si quid habes, quod incipiat de novo, quam cito fieri

poterit, mihi indica. Abundat enim jam tempore, quod illi deerit posthac. De Ulrico, 10

si redieris, quaedam te monebo, quae comperi. Reliqua etiam se bene habent. D. Meierus

Bremensis apud Dominum Abbatem moratur. Sed abibit cum eo Luccam sequenti

Saturni die. Dn. Comes de Platen hac aut sequenti hebdomade Hamburgum petet ad ineundos

tractatus cum Dano. Interim Hollandus miles jam finibus nostris appropinquare

dicitur. Sereniss. Elector brevi hic exspectatur. Cujus supra oblitus sum, hic Tibi nuntio, 15

medallionum ectypa esse efformata. Ego oculorum dolore maximo et Bartholomaeus tussi

vehem[en]ti laboravimus. Nuper ad Te nihil misi, quia nihil quod scriberem, habebam,

et propter solas Novellas, quas Berolini sine dubio meliores habes, non videbatur necessarium,

Schlemmium fasciculo onerare. Sed quoniam ita jubes in posterum in scribendo

diligentior ero. Vale, et brevi laeto adventu bea 〈...〉 20

Rapt. Hanoverae 1700. d. 17. Jun.

Zu N. 83: K antwortet auf N. 80. 4 Codicis: Leibniz, Mantissa, 1700. 7 Michaëlis: 29. September.

7 Bartholomaeus: J. B. Knoche. 9 Polonum: die Abschrift von Martin von Troppau,

Continuatio Chronici Martini Poloni a Rudolfo I. Imp. usque ad annum 1343 ; vgl. N. 52 Erl.

10 Ulrico: U. Gürgensohn. 11 f. Meierus: G. Meier. 12 Abbatem: G. W. Molanus. 13 Saturni

die: 19. Juni.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!