06.12.2012 Views

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

N. 40 i. haus braunschweig-lüneburg 1700 51

40. JOHANN GEORG ECKHART AN LEIBNIZ

Hannover, [Mitte April 1700]. [32. 45.]

Überlieferung: K Abfertigung: LBr. 228 Bl. 322–323. 1 Bog. 4 o . 3 S. — Auf Bl. 322 r o oben

Vermerk von Leibniz’ Hand: ” ambit. profess. histor. Helmstad. post † Coerberi‘‘.

Quem nuper Celeberrimo Meibomio decedente Academiae Juliae inserviendi ardo- 5

rem concepi, is jam Cörbero doctissimo, mihique amicissimo viro etiam extincto incenditur

magis. Eo enim modo me Poësi supersedere, et, qui ibi tum timebatur, aemulum

spernere tuto posse credo, Eloquentiae et Historiae Doctorem expectantibus. Utrique

autem juventuti tradendae me non imparem esse sentio; quanquam si optio detur, historiam

praeferre malim. In ea enim et vigiles dies et noctes insomnes a longo jam tempore 10

transegi, ac nihil potius duxi, quam de tam nobilis studii incrementis cogitare, in eoque

consenescere exopto. Unde est, quod cum aemulis, si qui et hic erunt, libenter congredi,

profectusque meos publico specimine, cujuscunque tandem historici argumenti illud sit,

Patronis comprobare velim. Per ego itaque Deum, per studia, quae mihi vita cariora

sunt ipsa, Te oro atque obtestor, ut, si mereor, si sors tibi mea cordi est, me et auxi- 15

lio et consilio tuo juves, et quod hactenus obiter tantum fecisti, jam serio rem meam,

nisi id grave Tibi, agas. Tui quippe arbitrii rem esse scio, quod peto, et Te mihi desiderioque

meo calculum adjiciente, nemo in tribus Sereniss. Domus Brunsvicensis aulis,

me non dignum eo munere putabit. Firmiter interea Tibi persuadeas, me, ut Tuae tibi

commendationis non poeniteat effecturum, atque Academiae incrementum, studiosaeque 20

juventutis commodum pro viribus sedulo curaturum. Est Helmstadii Cyprianus meus, et

eadem pene mecum studia sectatur, cum eo si praesens jungerem operam, quod ille summopere

expetit, certe altero alterius diligentiam acuente, dubia solvente, errores emendante

praestare aliquid possemus, quod patriae gloriam, et eruditorum commoda promoveret,

17 Tuae quippe K, korr. Hrsg.

Zu N. 40: K ist aus denselben Gründen wie N. 32 nicht datiert. Daß aber K unmittelbar nach

dem Bekanntwerden des Ablebens von C. Cörber am 15. April 1700 verfaßt wurde, geht aus Leibniz’

Reaktion 4 Tage später hervor (vgl. N. 43). 5 f. nuper . . . concepi: vgl. N. 32. 7 aemulum: nicht

identifiziert. 8 Eloquentiae et Historiae: Dies waren die von Cörber im Unterschied zu H. Meibom

vertretenen Fächer.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!