06.12.2012 Views

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

153 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

N. 32 i. haus braunschweig-lüneburg 1700 43

de rebus suis non nisi his interpretibus non erubescentibus animi sensa proferre possint:

inter quos et me esse ultro profiteri cogor.

Pervenit autem, ut quod res est, dicam, heri in notitiam nostram Celeberrimum

Meibomium acerba nimis rei literariae morte ereptum esse et praeter Medicinam Historiarum,

Poeseosque Professionem ex eo alium Doctorem expectare. Jam Te non fugit, 5

Vir Ill. atque Excellentissime, me utrisque horum studiorum generibus multum temporis,

plurimum laboris, maximos in tenui sorte sumtus, imo partem valetudinis impendisse. Et

si me aliquid in iis profecisse faterer, a veritate forte non omnino aberrarem. Quemadmodum

vero ad summum pervenire sine diuturno labore continuoque exercitio in hisce

potest nemo; ita et ego omnes vitae rationes bonis literis et praesertim historico studio 10

accommodatas habeo, et, si Deus coeptis aderit, quoad vixero, habebo. Alia omnia in

posterum speranda, familiam, opes, honores superfluos, et quicquid instituto meo non

conducet, dudum est, quod spernere didicerim, et ex animo nil nisi Dei gloriam atque eruditionis

incrementum curante relegaverim: Cum e contrario alios non nisi otium et mollia

quiescendi tempora in Academiis nostris quaerere, in aprico est. Non ergo video quid ma- 15

gis ad scopum meum obtinendum desiderare aut debeam, aut honestius possim, quam

aliquam (quaecumque ea sit) harum Professionum, si utrasque expeti ab homine juvene,

audacius paulo esset. Daretur mihi hic occasio pulcherrima diu multumque meditata in

usum communem proferendi, juventutem ad studia tota vita profutura excitandi et in

propriis molitionibus ulterius proficiendi. Imo spes forte esset, majus illud, certius, atque 20

profundius Opus Genealogicum Germaniae praesertim familiarum ex coaevis authoribus

et diplomatibus, atque alia multa ad historiam Germaniae attinentia, de quibus jam ne

cogitare quidem licet, affecta dare. Quin et Tibi Domine et Patrone Gratiose ostendere eo

modo possem luculentius, quam lubenti animo historiae Tuae Brunsvicensi colophonem

tandem aliquando imponi exoptem: et vellem sane sine ullis impensis tuis in excerpendis 25

et combinandis Tibi ad hunc finem historiarum monumentis desudare modo benevolentia

et in dubiis monitionibus Tuis hominem discendi cupidum dignareris interdum. Nec

puto juventutem mihi meam obstaculo futuram, qui supra decem jam annos studiosus

harum rerum, quod aetati deest diligentia compensare non intermitto; et profectus meos

in historia et poësi specimine, quaecunque ejus sit materia, si ita placeat, paratus sum 30

11 accomodatam K, korr. Hrsg.

21 Opus Genealogicum: vgl. N. 43.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!