05.12.2012 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 22 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 22 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 22 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

734 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1703 N. 426

ciendi singulare me cepit desiderium, in quo viam Brunnemanni plane non ingredior, sed

in vero Legum sensu, atque usu hodierno notando sum totus, ita ut hic Commentarius

sit quasi perpetuus Corporis Juris Justinianei Comes, toties votis eruditorum expetitus.

Institutum nostrum praesens laudasti, ita ut ne nunc quidem coram Te, Oculatissimo

5 harum rerum judice opus sit verbis; nam haec via sola, aut nulla alia, maxume ad certitudinem

juris, quod ex constituto venit, conferre videtur, neque aliud quicquam hic

deesse quam autoritatem publicam, utilem certe ad praescindenda tot jurgia Doctorum

et ipsorum Judicum. Autoritas Imperatoria seu universalis, praesertim hisce temporibus,

ne speranda quidem, facilius tamen forsan specialis unius vel alterius Principis. Animum

10 inde subiit, magnum istud Opus Augusto Nomini Sereniss. 〈M.〉 Prussiae Regis destinare,

titulo Commentarii Fridericiani.

Prolegomena, quibus praesupposita utilia cum scopo Operis explanavi, confecta adsunt,

quae 〈Suae〉 Reg. Majest. inscribenda esse duco, ut hac ratione Consilium meum

proprius Regi innotescat. Sed ut etiam ista innotescant Prolegomena, nemo Te, Vir Illu-

15 stris, efficacius favere potest: nullus enim in isto negotiorum genere majoris apud Regem

autoritatis est, munere Directoris Scientiarum amplissimo jamdudum Tibi ex merito concredito.

Quapropter enixe rogo, ut pro Tuo in literas amore, favoreque, quo me, indignum

quamvis, hactenus prosecutus, desiderium istud auxilio tuo, literisque commendatitiis

viriliter promovere velis. Quod si etiam me numero Assessorum praedictae Societatis

20 Scientiarum adscribi cupis, et hoc gratias merebitur: quod forsan etiam haud inutile

esset ad provocandam efficacius propensionem Principum Virorum. Exspecto indeque,

quamprimum fieri potest, Tuas Favoris Regiae, aliorumque Eruditorum conciliatrices.

Interea Vale et fave

Illustris Nominis Tui Cultor perpetuus J. Groning.

25 Dab. Berolini d. 11 Decemb. an. 1703.

P. S. Literas responsorias, si placet, inscribas Dn. Bonesse, Secretario Venationis,

commoranti in Friderichswerder, cujus aedes inhabito.

1 Brunnemanni: J. Brunnemann, Commentarius in duodecim libros Codicis Justinianei, 1663

u. ö., sowie Ders., Commentarius in quinquaginta libros Pandectarum, 1670 u. ö. 4 Institutum:

Sofern Gröning hier nicht seine Leibniz mündlich vorgetragenen Projekte meint, könnte er anspielen

auf seine Nova instituta practica, 1702. 12 Prolegomena: nicht nachgewiesen.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!