05.12.2012 Views

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 22 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 22 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

Leibniz, Akademie-Ausgabe, Bd. I, 22 - Gottfried Wilhelm Leibniz ...

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

N. 361 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1703 611

Cum de Tua valetudine maximopere hactenus sollicitus fuerim, me hac cura angoreque

animi primum L. Menckenius et postea Vestrae Illustris Excellentiae literae ad meam

tenuitatem perscriptae mihique summopere gratae levaverunt, quibus testaris Te pristinae

sanitati restitutum esse. Te igitur bene valere ex animo gaudeo, Deumque precor,

ut hanc valetudinem constantem ac cum longaevitate conjunctam esse jubeat. Accepi 5

etiam pecuniam, quam Vir Excellentissime pro libris ex auctione Langiana emptis literis

adjecisti, pro qua summas ago gratias, et me ad omnia servitia Vestrae Illustri

Excellentiae praestanda ut obstrictissimum item etiam paratissimum profiteor. Etsi ille

qui auctionibus praeest mihi catalogum Langianae bibliothecae nondum transmiserit, ut

eum his literis addere possem, curabo tamen ut eum alibi nanciscar, et vel jam adhuc 10

cum Dn. Foerstero, vel data occasione post nundinas transmittam. Discessit non ita pridem

ex hac vita Petermannus medicinae Doctor et anatomices Professor, qui Cartesii

strenuus sectator fuit eumque contra Huetium Gallum defendit, qui etiam Theologiae

incubuit ac D. Ittigium et D. Rechenbergium de termino gratiae litigantes conciliare

studuit. Nondum constat qui ei in munere docendi medicinam successurus sit, ambiunt 15

autem illud inprimis quatuor D. Pauli, D. Welschius, D. Schacher et D. Ettmüller. Nuper

L. Guntherus Ecclesiastes Lipsienses, cum Comitei Rutheni, eidem Inspectoris ac

Professoris Gerani munus deferrent, ac is id recusaret, me ut huic muneri idoneum me

inscio nominavit, ast simul id audivi, dixi nec moris esse, ut pagani sacerdotes tam gravi

officio praeficerentur, nec eos, qui Lipsiae fortunae meae adversantur, permissuros esse, 20

ut ad tam splendidam dignitatem evehar. Ego interea quoad in hoc loco versor pietati ac

diligentiae in obeundo munere ecclesiastico studebo, quod ab eo temporis est reliquum

literarum studiis dabo ac in hac solitudine hoc me solabor, quod summo Numini et cum

omnibus iis, qui probitatem amant, Tibi Avuncule submisse venerande, placeam, cujus

etiam propensione animi ac favore certissime niti possum. Valeas igitur Patrone summe, 25

ac porro benignissimo oculo respicias 〈...〉

Probst. d. 12. Octobr. A. 1703.

6 pecuniam: vgl. N. 349. 6 auctione: Die Auktion von Chr. J. Langes Bibliothek fand am 22.

Mai 1702 statt. Vgl. auch N. 137. 9 catalogum: vgl. Chr. J. Lange, SV. 11 nundinas: die Leipziger

Michaelismesse. 12 Petermannus: A. Petermann war am 5. August 1703 verstorben. 13 defendit:

[A. Petermann], Philosophia cartesianae adversus censuram Pet. Dan. Huetii vindicatio in qua pleraque

intricatior Cartesii loca clare explanantur, 1690. 14 de . . . litigantes: der v. a. zwischen A. Rechenberg

und Th. Ittig ausgetragene terministische Streit. 17 Guntherus: vermutlich Joh. Guenther.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!