CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy
CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy
CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 96

a trente-trois ans que je n'ai pas cru, bien que je les aie adorés plusieurs fois par la suite, et que j'aie

entendu leur prédication.

5. Cette mention est sans doute la suite d'une recherche dans l'enquête de Guillaume Arnaud.

6. Commune de Grazac, canton de Rabastens, Tarn.

Item dixit quod postquam exivit eorum consortium, et era ipse octodecim annorum, credidit

eos esse malos, licet adoraverit eos pluries et in pluribus locis postea. Et dixit quod manendo cum

ipsis et postquam exivit, audivit quod Deus non fecerat visibilia et de baptismo et eucharistia et

matrimonio quod non valent ad salutem, et de carne hominis quod non resurget, sed ipse nunquam

credidit ut prius dictum est.

Item dixit quod quatuordecim vel duodecim anni sunt quod non vidit hereticos, nec

adoravit, nec postea scivit aliquem qui hereticos credidit a recepit in terra.

Et abiuravit heresim et iuravit stare mandatis Ecclesie et tenere fi- F° 61 v° dem Ecclesie

romane et persequi hereticos.

Dixit etiam quod postquam exivit ab eis non vidit aliquem hereticum, nec unquam quesivit

aliquem in aliqua infirmitate sua, licet pluries infirmus fuerit, nec habuit eos in domo sua.

Testes R. Serra b , R. Furbidre, B. de Ladinhac, Sancius capellanus Sancti Capresii.

Dixit etiam c coram eisdem testibus quod heretici volebant quod ipse studeret in

Grammatica, et credebant quod ipse esset magna columna Ecclesie, scilicet hereticorum.

Dixit etiam c quod vidit Poncium Gilaberti et socium suum hereticum in domo que fuit den

Razigassa, et vidit ibi cum eis dominam Finas uxorem Isarni de Tauriac, et Bos, et ipse et domina

Finas adoraverunt hereticos. Predictus Bos non adoravit, sed d hic qui loquitur audivit ab ipso

Bosone quod eosdem hereticos adoravit in dicta domo.

Testes F° 62 r° Arnaldus Cerda e et B. de Ladinha e .