01.07.2013 Views

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 94

2. Troubadour de Marseille d'origine gênoise, abbé cistercien du Thoronet, év@que de Toulouse (1203-1231), farouche

partisan de la Croisade, premier appui de s. Dominique (V. s. Stronsky, Le troubadour Folquet de Marseille, Cracovie

1910).- Les enquêtes de B. de Caux en Lauragais mentionnent plusieurs réconciliations de ce genre.

3. Appartenant à une famille Alia ou Alian de Lavaur, il y est vu avec trois compagnons vers 1240 (Ms 609, f. 235 v°).

4. St-Geniès-8ellevue, canton de Toulouse-centre ?

Item in domo Bernardi Fabri apud Tauriac vidit hereticos quorum nomina nescit. Et vidit

ibidem ipsum B. et uxorem eius Guillelmam et Isarnum de Tauriac et Poncium Fabri filium

spurium qui non fuit confessus, qui erat infirmus. Et omnes et hic qui loquitur adoraverunt dictos

hereticos, sed dictum Poncium non vidit adorare.

Item in eadem domo vidit hereticos quorum nomina nescit, et vidit ibidem dominam Finas

uxorem Ysarni predicti et predictum Bo. et Willelmam uxorem, et omnes adoraverunt dictos

hereticos.

Item in palherio Isarni de Tauriac vidit hereticos, sed nescit nomina. Et vidit ibi domi- F° 60

r° nam Finas predictam et filiam eius Esclarmondam et P. filium eius qui loquitur, sed non vidit eos

adorare.

Et sunt quindecim anni vel circa.

Item apud Vilamur in domo den Guinhana vidit Poncium Gilaberti et socium suum

hereticos, et tunc dicti heretici tenebant dictam domum.

Item dixit quod vidit hereticos in loco quodam iuxta Tauriac, qui dicitur Al Beth, et vidit

priorem de Monloga quem ipse qui loquitur conduxit ad dictos hereticos, sed ipsemet prior

rogaverat ipsum qui loquitur et W. Garssiam nunc combustam. Et ibi dictus prior in presentia ipsius

qui loquitur et dicte W. quesivit de baptismo et de aliis sacramentis, sed nullus adoravit dictos

hereticos.

Et sunt duodecim anni vel quatuordecim, et postea dictus prior requisitus ab eo qui loquitur

quid videtur sibi de hereticis, respondit: "Nescio F° 60 v° quid dicam ego. Audio quod heretici non

iurant nec mentiuntur".

Item vidit in domo Bertrandi et Willelmi et B. fratrum ipsius qui loquitur apud Paolhac

Poncium Gilaberti et socium suum hereticos. Et omnes et hic qui loquitur adoraverunt dictos

hereticos flexis genibus, dicentes : "Benedicite, rogate Deum pro nobis".

Et sunt quindecim anni. Et dixit quod predicti fratres defuncti sunt.

Dixit etiam quod dum erat hereticus indutus audivit errores hereticorum: de visibilibus,

quod Deus non fecerat ea, de baptismo et eucharistia quod non proficiebant ad salutem etc..., et ipse

non credebat sicut dicebant, nec postquam exivit eorum consortium.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!