01.07.2013 Views

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 90

PERONA DE CLAUSTRA

F° 56 v° Anno et die predictis Perona de Claustra iurata dicere veritatem de se et aliis in

facto heresis dixit quod in domo eius qui loquitur et Poncii de Claustra viri eius vidit duos hereticos

quos non novit iacentes ibi per unam noctem. Et steterunt ibi per unam diem sequentem. Et vidit ibi

P. de Vilamur militem et Arnaldum de Relia militem, qui adduxerat dictos here- F° 57 r° cos ad

domum eius que loquitur et Poncii viria eius. Non tamen adoravit nec vidit adorare. Et dicti heretici

dixerunt ei quë loquitur que erat pregnans quod si decederet pregnans non posset salvari.

Et sunt duodecim anni.

Item vidit in domo eius que loquitur P. Teisseire et socium eius manentes ibi per unam

noctem et diem unam, et comederunt ibi dicti heretici de pane et vino que dabant eis hec que

loquitur et maritus eius. Non tamen adoravit nec vidit adorare.

Et fuerunt tres anni in septimana sequenti instantis Paschae.

Item in eadem domo vidit P. Teisseire et socium eius hereticos et steterunt ibi per unam

noctem et unam diem, et comederunt ibi.

Et vidit ibi Laurentium barbitonsorem qui duxit ibi dictos hereticos et Arnaldam uxorem

dicti Laurentii et Poncium maritum eius que loquitur. Dixit F° 57 v° tamen quod ipsa adoravit

dictos hereticos ter flexis genibus et iunctis manibus, dicendo "Benedicite, probi homines, orate pro

nobis".

Et fuerunt tres anni in septimana proxima ante Pascha.

Alibi non vidit hereticos.

Dixit etiam quod audivit dictos hereticos dicentes quod Deus non fecerat visibilia, et quod

hostia sacrata non est corpus Christi et quod matrimonium non valet ad salutem.

Testes Arnaldus Serda, Sancius capellanus Sancti Capresii et Fratres inquisitores B. et

Johannes.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!