01.07.2013 Views

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 82

19. Mot mal lu, inidentifiable. Les Cassès, Aude ?

ARNALDUS HELIAS MILES

F° 51 v° Anno quo supra nono kalendas decembris Arnaldus Relias miles iuratus de se et

aliis super facto heresis dicere veritatem, dixit quod in sala Arnaldi de Villamur vidit R. Agulher et

socios suos hereticos, et cum eis na Comptora uxorem quondam Arnaldi de Villamur et F° 52 r°

Agnetem de Castroverdu et Arnaldum Bertrandum baiulum eiusdem domine et Arnaldum de

Villamuro iuniorem et Ermengardam de Durban et multos alios. Et ipse qui loquitur non adoravit,

sed omnes alii adoraverunt eos. Nec audivit predicationem eorum nec comedit cum eis ibi.

Et sunt viginti anni.

Item apud Savardu in sotulo sale que tunc erat Arnaldi domini de Villamur, vidit Arnaldum

del Colomber et Willelmum Clericum hereticos, et cum eis Do de Villanova et P. Rogerii

domicellum et P. d'Espinet et Cosmum qui erat baiulus domine Comptorie et R. de Lordas et

dominam Comptoriam, sed ipse qui loquitur non adoravit ibi hereticos quia puer erat.

Et sunt octodecim anni.

Item apud Fuxum in domo Arnaldi Bertrandi baiuli domine Comptorie vidit Rainaldum

Senhoret et socium suum hereticos, et cum eis P. d'Espinet et Arnaldum Bertrandum, sed ipse qui

loquitur non adoravit F° 52 v° hereticos. Vidit tamen alios adorare.

Et sunt octodecim anni.

Item apud Limosum in domo Willelmi Barba vidit hereticos sed ipse qui loquitur non

adoravit nec vidit adorantes.

Et fuit propedicto tempore.

Item apud Vilamur in domo Gralh vidit P. Gralh et socios eius hereticos, et vidit cum eis

Arnaldum Gralh et B. Gralh fratres dicti hereticï et B. Peitavi et duos filios eius P., et B. et P. de

Villamur et plures alios de quibus nomine non recolit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!