01.07.2013 Views

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 8

BERNARDA TARGUEIRA UXOR QUONDAM PONCII GRAN

F° 1 v° Anno Domini millesimo F° 2 r° ducentesimo quadragesimo tertio pridie kalendas

decembris Bernarda Targuiera uxor qupndam Poncii Gran, testis iurata, dixit quod fuit heretica

induta 1 per tres annos et dimidium, et sunt triginta anni.

Item vidit in domo W i Fabri de Podio Hermer 2 B. de Lamotha 3 et socium suum hereticum,

et sunt viginti unus anni.

Item vidit Arnaldum de Bressols et dictum W. Fabri cum dictis hereticis. Dixit etiam quod

Willelma soror eius que loquitur fuit heretica.

Item dixit quod tempore quo erat heretica ipsa que loquitur et soror eius manebant apud

Villamur in domo Unaude heretice uxoris Arnaldi Calvera, et dixit quod bene manebant ibi tunc

apud Villamur centum heretici et heretice.

Item dixit quod Bertrandus dominus de Villamur et uxor eius et Auda filia eius erant

credentes hereticorum, et dicta Auda et mater eius sepe comedebant cum eis, et ipsa que loquitur

vidit eas F° 2 v° adorantes sepe dictas hereticas flexis genibus, dicendo: "Benedicite, bone

mulieres, orate Deum pro nobis".

Item dixit quod omnes, tam homines quam mulieres de Vilamur erant credentes et amici

hereticorum.

Item mansiy apud Corbarium 6 per quatuor menses, et vidit ibi B. Lunel militem et R. B. militem qui

frequenter veniebant adorare B. de Lamota hereticum, et audiebant predicationem eius. Dixit etiam

quod homines et mulieres de villa sepe veniebant ad eos indifferenter et maiores et minores. Cum

exibant de monasterio veniebant ad eos et audiebant predicationem B. de Lamota. Et vidit R.B.

militem comedentem cum B. de Lamota.

Item dixit quod dominus Fulco episcopus Tholosanus reconciliavit eam de heresi, et postea

accepit maritum, et postea non vidit hereticos nisi B. de Lamota ut predictum est, a quo repetebat

quinquagin- F° 3 r° ta solidos morlanos quos debebat ei 8 .

Item vidit cum hereticis B. d'Alegre de Borrel tunc militem, modo Fratrem Cisterciensis

ordinis apud Bellamperticam 9 .

1. Terme courant chez les catholiques pour distinguer le croyant du baptisé,

synonyme de "parfait", rappelant la robe noire portée avant la Croisade. Cette vêture n'était pas rituelle.

2. Lieudit disparu de Castelsarrasin. Voir sa déposition infra.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!