01.07.2013 Views

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 62

F° 40 v° Anno quo supra octavo kalendas februarii, Poncius Grimoardi addidit confessioni

sue, dicens quod W. R. medicus hereticorum de quo supra facta est mentio habuit ipsum testem in

cura sua in quadam infirmitate ipsius testis per octo vel novem dies, et in quadam camera in qua

ipse testis iacebat veniebat dictus hereticus et socius eius ad ipsum testem visitandum.- Requisitus

si mater ipsius testis vidit dictos hereticos in dicta domo dixit quod nunquam.- Requisitus si aliqui

audiverunt predicationem dictorum hereticorum vel adoraverunt in dicta camera ubi ipse iacebat

infirmus, dixit quod non.

Dixit etiam quod non a recepit emplaustrum a dicto medico hereticorum, et dedit cuidam

nuntio heretico quosdam sotulares.

Et sunt triginta quinque anni vel circa.

Item dixit quod credit quod vidit Rostan de Bressols cum hereticis, sed nescit ubi.

Requisitus si oscu- F° 41 r° latus est hereticos, dixit quod sic, Vigoros de la Bocona et B. de

Lamota et R. Aimerici.

Item dixit quod Willelmus de Caussada rogavit ipsum testem quod faceret reddi quibusdam

hominibus quandam asinam quam aliqui de familia abstulerant eis, et ipse dixit : "Raimundus W.

de Baretges habet illam, requiratis ab illo". Et hoc dixit in solario P. de Belfort.

Item dixit quod non vidit W. de Caussada nisi semel in domo P. de Belfort sicut

supradictum est, in qua ipse testis iacedat solus. Dixit etiam quod P. de Belfort non locutus fuerat

ipsi de hereticis usque ad illa tempora quando ostendit ei W. de Caussada ut supradictum est, nec

sciebat tunc ipsum fuisse credentem hereticorum.

Item dixit quod nunquam fuit locutus de hereticis uxori sue, Petro Grimoardi vel Stephano

Grimoardi ne- F° 41 v° potibus suis, nec audivit eos 1oquentes de hereticis nec credit quod

dilexerint eos.

Item dixit quod vidit Vigoros de la Bocona et socium eius hereticos apud Castrum

Sarracenicum in domo Raimundi Grimoardi.

Item cum in predictis litteris absolutionis sue quas dederunt ei Frater W. Arnaldi et socius

eius inquisitores c non contineatur quod ise testis crediderit erroribus hereticorum de visibilibus et

matrimonio et hostia sacrata nec quod crediderit hereticos esse bonos et habere bonam fidem et in

confessione quam modo fecit recognoverit quod crediderit erroribus hereticorumc, vult stare super

illis et super aliis mandatis Ecclesie.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!