01.07.2013 Views

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 52

PONCIUS GRlMOARDI DE CASTRO VERDUNO

F° 33 v° Anno Domini millesimo ducentesimo qudragesimo quarto a nono kalendas februarii

Poncius Grimoardi de Castro Sar- F° 34 r° racenico iuratus super facto heresis dicere veritatem de

se et de aliis, dixit quod in domo Raimundi Grimoardi avunculi ipsius testis apud Castrum

Sarracenicum vidit P. Baudoi et socium eius hereticos.

Et sunt quadraginta anni vel circa. De circumstantibus non recolit.

Item apud Vilamur vidit hereticos in domo ubi manebant heretici.

Et fut propedicto tempore.

Item in domo dicti R. Grimoardi apud Castrum Sarracenicum vidit R. Aymerici et socium

eius hereticos, et vidit ibi cum dictis hereticis Hugonem et Johannem de Cavalsaut fratres, et R. et

Bertrandum Fabri fratres Willelmi de Pughermer, Bernardum Audebert et P. fratres et dictum R.

Grimoardi, Arnaldum Fabri, Arnaldum Paga et Bertrandam de Cavalsaut uxorem quondam

Hugonis de Cavalsaut et na Pros uxorem quondam Johannis de F° 34 v° Cavalsaut, Vitalem

Grimoardi fratrem ipsius testis, W. de Castilho patrem Arnaldi Grimoardi, Raimundum de Bressols

avunculum Aymerici de Bressols.

Et ipse testis et omnes alii predicti audierunt predicationem hereticorum. Et ipse testis

adoravit ibi pluries hereticos flexis genibus, dicendo "Benedicite", et vidit omnes predictos adorare

ibidem dictos hereticos, non simul, sed divisim diversis temporibus, exceptis mulieribus.

Et hoc fuit a quadraginta annis citra b .

Item in domo Johannis de Cavalsaut vidit Raimundum Aimerici et Arnaldum Arrufat

hereticos, et vidit c ibi dictos hereticos ut credit.

Et fuit eodem tempore.

a) Corr.: tertio.- b) circa ms.- c) Corr.: adoravit.-

1. Il faut corriger 1244 en 1243, erreur probable de la transcription de Doat. Sur Pons Grimard, ancien sénéchal de

Quercy, cf Saisimentum..., p. 151, n. 4 et infra, p.6 n. 1. Il est témoin du paréage de Bourret en 1230 (HL VIII, c. 917);

dans la suite du Comte lors de l'hommage d'Adémar, comte de Valentinois, en 1239 (ibid., c. 1027); de même en 1240

témoin de la lettre de l'évêque d'Agen enregistrant les demandes de Raymond VII à propos de l'Inqusiition (1er mai

1242, c. 1089).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!