01.07.2013 Views

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 44

Item dixit quod audivit predicationem hereticorum pluries de erroribus : de visibilibus quod

Deus ea non fecerat, de hostia sacrata quod non erat corpus Christi, et si esset ita magnum sicut

mons grandis, iam comestum esset; de matrimonio et baptismo quod non proficiunt ad salutem; de

carne hominis mortua quod non resurget; neque aliquis salvabitur, nisi decedat in manibus eorum.

Et hic qui loquitur credebat sicut ipsi credebant. Et credebat eos veraces et habere bonam fidem.

Item credidit predicto modo sex anni sunt, et dimisit fidem illorum pro eo quod audivit ab

hereticis quod quantumcumque credidisset eos aliquis, si non posset eos habere in extremis

damnatus esset.

Item dixit quod tempore obsidionis Castri Sarracenici F° 29 v° stabant in hospitio suo B. de

Durfort de Sabardu, Guilabert de Montauriol milites et B. de Ribieira scutifer dicti B., et mittebat

idem B. de Durfort pro hereticis, et adoraverunt eos predicti et hic qui loquitur.

Item tenuit in hospitio suo hic qui loquitur Unaldam cum predictis hereticabus, et venit ibi

na Raials soror eius, volens ipsam Unaldam revocare ab heresi.

Dixit etiam quod non vidit hereticos decem anni sunt, nec credidit nec adoravit nec scivit

aliquem qui hereticos tenuerit.

Et abiuravit et iuravit stare mandatis inquisitorum et Ecclesie. Testes R. Furbidre, Sancius

capellanus Sancti Capresii, Arnaldus Serda, R. Servat, Frater B. inquisitor.

a) Xi ms..-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!