01.07.2013 Views

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 38

Item vidit in domo Arnaldi de Bressols B. de Mota et socium suum hereticos comedentes

panem et bibentes aquam, et serviebat eis Beranrda Malaboca, sed ipse qui loquitur non adoravit

eos.

Et sunt tresdecim anni.

Item vidit in domo Johannis et Hugonis de Cavalsaut B. de Cavalsaut et Poncium hereticos,

et vidit in domo eorum na Pros de Cavalsaut et filiam eius F° 20 r° Raimundam, Bertrandam

uxorem Hugonis de Cavalsaut, non tamen cum hereticis, quia quam cito ipse qui loquitur intravit

domum, heretici predicti intraverunt quandam cameram.

Et sunt viginti quinque anni vel circa.

Item vidit in domo de na Pros de Cavalsaut Raimundam hereticam filiam dicte na Pros, et

vidit ibi dictam na Pros et Gassionam ancillam eius. Sed ipse qui loquitur non adoravit nec vidit

alios adorare.

Et sunt decem anni vel circa.

Item vidit quatuor hereticos in domo patris eius qui loquitur, qui ibant ad modum

peregrinorum, sed nesciebat ipsos esse hereticos quousque postea audivit quod capti fuerunt et

combusti apud Tholosam.

Item dixit quod quadam vice obviavit Arnlado de Cavalsaut heretico in carreria.

Ali- F° 20 v° bi non vidit hereticos quod recolat, nec credidit nec adoravit nec duxit nec

aliquid dedit nec misit nec unquam predicationem eorum audivit.

Et abiuravit heresim et iuravit stare mandatis Ecclesie.

Testes R. Servat, Arnaldus Serda et Fratres B. et Johannes inquisitor..

Item quinto kalendas februarii anno quo supra dictus G. Gallart iuratus dixit quod dolet et

penitet quia olim in iudicio constitutus ... F° 25 r° ...Sancti Capresii b .

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!