01.07.2013 Views

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 36

9. De Saint-Pierre.

Item in crastinum dictus Geraldus dixit quod ipse et R. W. de Bareges duxerunt Vigorosum

de Bocona hereticum de Castro Sarracenico in domum Falqueti de Sancto Paulo apud Moysiacum,

et vidit Falquetum et Hugonem et Bartholomeum filios eius, et omnes et hic qui loquitur

adoraverunt dictum hereticum a .

Et sunt duodecim anni vel circa.

Item vidit apud La Segullase b quarto B. de Lamota, et adoravit eum ibi.

Sepius requisitus dixit quod non vult amplius dicere. Testes predicti.

Anno quo supra octavo ka1endas martii dictus G. Ga11ar iuratus comparuit et recognovit in

presencia domini A. episcopi Agennensis et Sancii cape11ani Sancti Capresii, B. cape11ani F° 19

r° de Landinhac, Arna1di Serda, w. Ezemerat c et inqusitorurn B. et Johannis confessionem quam

fecit quinto kalendas februarii, que in hac carta et precedenti continetur, esse veram in omnibus.

Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, sexto idus februarii predictus

Guiraldus Gallart iuratus super heresi dicere veritatem dixit quod apud Castrum Sarracenicum vidit

Vigorosum de Bocona et socium suum hereticos in domo Arnaldi de Bressols.

Et vidit ibi cum eis Vitalem Grimoart, P. Grimoart filium dicti Vitalis, R. W. de Bareges et

Othonem de Bareges et Arnaldam uxorem Grimoart, Poncium Grimoart et Aurimundam uxorem R.

de Sera et uxorem Willelmi Imberti et Gra- F° 19 v° zidam uxorem dicti Arnaldi de Bressols et na

Baretges et plures alios de quibus non recolit, sed ipse qui loquitur non adoravit ibi dictos hereticos

nec vidit alios adorare.

Et sunt octo anni vel circa.

Item dixit quod prope hospitale Castri Sarracenici obviavit B. de Mota et socio suo heretico,

et vidit ibi cum eis R. de Baretges et Stephanum Scriptorem, sed non adoravit eos nec vidit ab eis

adorari.

Et sunt quindecim anni vel circa.

a) hereticos ms.- b) Corr.: La Segulla se.- c) Corr.: et Emerat.-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!