01.07.2013 Views

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 34

Item dixit quod vidit Raimundam de Cavalsaut hereticam in domo Petrone de Caors que

manebat tunc in domo de na Pros de Cavalsaut que est ante macellum, et vidit ibi dictam Petronam

cum ea et filium eius Bernardonem de Gascobat. Et tunc dicta Petrona dixit ei qui loquitur quod iret

ad dictam hereticam, et dicta heretica quesi- F° 17 v° vit ab eo, sed nihil dedit. Et audivit a dicta

Petrona quod ibi fuerat Aurimunda de Serra.

Item alia vice vidit dictam hereticam, et vidit cum ea predictam Petronam et filium eius

Bernardum et Aurimundam de Sera que veniebat ibi de domo sua que non erat nisi postatum 7 , quod

erat perforatum a .

Et sunt quatuor anni.

Dixit etiam quod audivit dictam Petronam de Caors dicentem quod dicta Aurimunda fuit

hereticata in morte a W. B 8 . heretico, sed ipse qui loquitur non vidit.

Et sunt tres anni.

Dixit etiam quod audivit hereticos dicentes errores de visibilibus, quod Deus non fecerat ea;

de hostia sacrata quod non erat corpus Christi, et de matrimonio quod nihil erat. Et ipse qui loquitur

credidit omnes istos errores.

Et sunt viginti quinque anni quod primo credidit, et dimisit credentiam hereticorum F° 18 r°

quando fecit confessionem suam Fratri W. Arnaldo, et postea non vidit hereticum vel hereticam.

Dixit tamen quod Aymericus de Bressols et Arnaldus et Vitalis adiuraverunt ipsum qui

loquitur per fidem suam et in periculo oculorum quod nihil diceret de eis inquisitoribus. Hoc ipsum

dixit ei qui loquitur Grazida uxor Arnaldi de Bressols. Et hoc fuit ab octo diebus citra. Dixit etiam

qudo na Pros de Bressols mandavit ei per filium suum Arnaldum quod veniret ad ipsam, et

adiuravit eum quod nihil diceret de ea. Dixit etiam quod credit se vidisse dictam na Pros cum

hereticis in domo Arnaldi de Bressols.

Testes magister B. de Ladinhac et Sancius, capellanus Sancti Capresii et Fratres B. et

Johannes inquisitor.. Et abiuravit heresim et iuravit stare mandatis Ecclesie et persequi hereticos.

Testes predic- F° 18 v° ti.

a. Corr.: postatam, perforatam.-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!