01.07.2013 Views

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 22

36. Lavilledieu du Temple, canton de Montech, Tarn-et-Garonne.

Item dixit quod audivit ab hereticis quod Stephanus Geraldi pater B. Geraldi, consanguineus

istius Stephani Geraldi et Poncii fuit hereticatus apud Moissacum, et interfuit ibi Vitalis Grimoardi

defunctus pater P. Grimoardi.

Item dixit quod vidit F° 9 r° duas hereticas, Unaudam filiam den Troga et Raimondam

filiam W. de Sancto Vim hereticas in domo ipsius W. de Sancto Vim, et vidit ibi cum eis ipsum W.

et Gazen uxorem eius. Et sunt viginti anni et amplius.

Recognovit etiam quod male fecit quia postquam abiuravit heresim coram inquisitoribus

apud Castrum Sarracenicum receptavit hereticos et adoravit eos ut predictum est. Item recognovit

quod male fecit quia esterna die iuratus et requisitus contra iuramentum occultavit scienter de

premissis veritatem. Et iuravit super premissis stare mandatis Ecclesie et verbis inquisitorum a ad

recipiendum penitentiam perpetui carceris vel exilii omni heresi abiurata.

Testes dominus episcopus Agenninsis, Sancius capellanus Sancti Capresii, R. capellanus

Sancte Fidis, magister B. de Ladinhac archipresbiter, Arnaldus Serdan.

Item nonas decembris anno quo supra dictus W. Faber iuratus dixit quod :

Vidit B. de Lamota hereticum in domo ipsius qui loquitur, et vidit ibi Poncium Grimoardi et

B. de Casnahac diocesis Petragorum, cui dederat dominus Comes Castrum Sarracenicum, et

audierunt predicationem dicti heretici.

Item dixit quod vidit Bernardam uxorem eius qui loquitur cum hereticis in domo sua

predicta, sed non credit ipsam fuisse credentem hereticorum.

Item dixit quod Willelma soror sua nunquam fuit credens hereticorum.-Dixit etiam quod

nunquam scivit quod uxor eius fuerit creden hereticorum.

Dixit etiam quod vidit pluries cum hereticis in domo ipsius qui loquitur Poncium Grimoardi,

Aymericum de Bressols et Arnaldum F° 10 r° fratrem eius, et Guillelmum Audevert, Raimundum

de Serra, Jordanum de Baretges, Arnaldum Mazeler et Stephanum fratres, et credit de Guillelmo

idem, Arnaldum Pagan, Arnaldum Rauc, defunctos hos predictos duos. Item vidit ibidem Geraldam

sororem ipsius et Comptam et Pros de Cavalsaut.

Testes Raimundus Forbidre capellanus de Gratalop, Arnaldus Cerda.

a) veris inquisitoribus ms.-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!