CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy
CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy
CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 20

importants et assistant fréquent du Sénéchal de Carcassonne. (Ibid. cc. 979,1045,1134-

1142,1205,1209,1211,1220,1224,1232).

30. Gironde.-

31. Non identifié.-

32. Eglise cathédrale d'Agen (Lot-et-Garonne).

Anno et die predictis, pridie nonas decembris Willelmus Faber de Podio Hermer iuratus

super heresi dicere veritatem dixit quod vidit in domo Stephani Sancii Poncium et Cerninum

hereticos hereticantes dictum Stephanum Sancii apud Castrum Sarracenicum, et vidit cum eis P.

Grimoardi de Castro Sarracenico et W.

Grimoardi avunculum dicti P. et R. de Marchaut defunctum et Arnaldum de Lerida defunctum, et

nescit quod aliquis adoraverit dictos hereticos, et Raimundam de Castlar vidit cum dictis hereticis

in camera dicti Stephani, sed eiecta fuit de camera quando debuit fieri hereticatio.

Et sunt viginti anni.

Item vidit ibidem Raimundam uxorem dicti Stephani Sancii que fuit de camera eiecta.

Item dixit quod audivit dici a Rainaldo Rauco quod mater Vitalis Sabaterii et syrurgi fuit

heretica, et ipse credit verum esse.

Item dixit quod vidit Poncium et Cerninum hereticos predictos in domo de Na Pros de

Cavalsaut hereticantes Arnaldam uxorem Bertrandi de Bressols defunc- F° 8 r° ti, sed nullum vidit

ibi nisi ancillam domus cuius nomen non recolit nec scit ubi sit.

Item dixit quod vidit R. Imbert et socium suum hereticum in bordicio suo apud Castrum

Sarracenicum, et vidit ibidem cum dictis hereticis Arnaldum Bordilerium, et ipse qui loquitur qui

adoravit dictos hereticos.

Et sunt quatuor anni.

Dixit etiam quod pro istis propedictis hereticis fuit captus ipse qui loquitur de mandato

Comitis, et habuit dominus Cornes centum libras morlanenses.

Dixit etiam quod non recolit si Arnaldus de Bressols et Jordanus de Baretges fuerunt ibi

cum dictis hereticis. Audivit tamen dici a P. Grimoardi quod Arnaldus de Bressols noluit ire ad

propedictos hereticos, licet sibi dictum fuisset.

Item dixit quod P. Arnaldus qui fuerat de Lantares, de Caramanhes, qui manserat cum R.

Unaut de Lantars et fuit aliquando serviens ipsius qui loquitur, duxit duos F° 8 v° hereticos quorum

nomina ignorat in borditium predictum, et vidit cum eis dictum Arnaldum Bordelerium, sed non

adoravit nec audivit eorum predicationem, nec fuerunt ibi nisi per noctem, et in crastinum dictus P.

Arnaldus duxit dictos hereticos versus Villam Dei, et in via fuerunt ablati et ducti apud Agennum,

sed nescit unde venerunt vel quo iverunt, nec comendavit eos alicui, nisi quod dixit P. Arnaldo

predicto quod educeret eos de dicto borditio. Et nescivit si fuit hoc ante confessionem quam fecit

Fratribus inquisitoribus vel post, sed credit quod post.

33. 8ien q~ Lérida, Espagne.ne soit pas impossible;.on peut songer à corriger : Terida, Terride. commune de

Labourgade. Tarn-et-Garonne.