01.07.2013 Views

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 18

Item apud Moissac in domo Falqueti vidit Poncium Dairos et Saturninum et quosdam alios

hereticos.

Item apud Villamur B. de Cavalsaut et quosdam alios hereticos.

Item apud Lantares in domo cuiusdam militis, nomen cuius ignorat, vidit hereticos.

Et sunt duodecim anni vel circa.

Item vidit Arnaldum Fabrum fratrem suum in domo Raimundi Grimoard cum hereticis, et

audivit quod fecit se hereticum.

Item audivit quod Benedictus avunculus eius et filius F° 6 V° suus Stephanus fuerunt

heretici.

Dixit tamen quod a fecit confessionem Fratri W. Alnaldo non vidit hereticos nec tenuit eos,

duxit eos, pavit nec recepit nec scivit nec vidit aliquem hereticum.

Testes W. Auquer et Gaucelmus de Medulo Ordinis Predicatorum, Frater Gilius monachus

Fontisfrigidi, P. scriptor Fratrum inquisitorum.

Postea dixit quod quidam de illis hereticis qui fuerunt capti apud Lauzertam dixit domino

Comiti quod audiverat dici quod duo heretici iacuerant in borditio ipsius qui loquitur, et propter hoc

solum Comes habuit duo milia solidorum morlanorum. Nullum enim vidit herzticum vel tenuit vel

pavit postquam fecit confessionem suam Fratri W. Arnaldo. Dixit etiam quod propter dictum

heretici fuit captus Arnaldus Bordeler qui manebat in dicto hospitio, et fuit levatus in aculeum b , sed

nihil dixit nec potuit ab F° 7 r° eo extorqueri, ut dixit.

Dixit etiam quod ipse hoc anno misit litteras Raimundo de Campendut in Carcassona c

diocesi; et cum nuncius eius non invenisset dictum R., quesivit ipsum, et invenit ipsum in obsidione

apud Montem Securum, et ideo dictum fuit quod ipse miserat litteras hereticis Montis Securi, quod

verum non fuit. Nuncius dicitur Arnaldus de Vasato, qui manet apud Castrum Sarracenicum.

Stephanus de Laudegria notarius Castri Sarraceni scripsit litteras.

Pluries requisitus d vellet aliquid addere, dixit quod non.

Testes Frater W. preceptor de Monguiro, Sancius capellanus Sancti Capresii .

a) Adde: postquam- b) Corr.: eculeum. - c) Corr.: Carcassone.- d Adde: utrum.-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!