CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy
CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy
CAHIERS DE BERNARD DE CAUX - Jean Duvernoy
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
Cahiers de Brnard de Caux – Jean Duvernoy 104

8. Au Nord-Ouest de Roquemaure sur la carte de Cassini.

9. Non identifié.

DOMINA FINAS UXOR ISARNI DE TAURIAC

F° 65 r° Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, septimo kalendas

septembris, domina Finas, uxor Isarni de Tauriac iurata in facto heresis dicere veritatem, dixit quod

quando erat puella vidit Braidam matrem et Esclarmondam sororem eius que loquitur hereticas, et

dixit quod mater eius que loquitur manebat in propria domo, et hec que loquitur manebat cum

Piloforti de Rabastenx fratre eius que loquitur. Dixit etiam quod nunquam adoravit dictas hereticas

nec vidit adorare quod recolat, nec unquam vidit dictum Pilumfortem hereticos adorare.

Item dixit quod tunc manebant publice heretici apud Rabastenx in domibus suis.

Et sunt quadraginta anni vel circa.

Item dicit quod mansit apud Lautrec in Albiensi diocesi cum Ay- F° 65 v° merico Sicardo

viro eius que loquitur, et vidit ibi Boeriam sororem den Freso de Lautrec hereticam manentem

publice apud Lautrec. Dicit etiam quod pluries visitavit dictam Boeriam cum aliis dominabus, sed

nunquam adoravit ipsam hereticam nec aliquem hereticum quamdiu fuit apud Lautrec, nec unquam

inde aliquem adoravit hereticum, nec unquam vidit Aymericum Sicardi cum hereticis.

Et sunt triginta anni vel circa.

Item apud Vilamur in domo eius que loquitur vidit W. del Soler et B. de Mota hereticos, et

vidit ibi Isarnum de Sancto Michaele et Vitalem Faure patrem ipsius et P. Paga, qui duxerunt ibi

dictos hereticos, et Beatricem uxorem Isarni de Sancto Michaele et Matheliam de Cos et

Willelmam de Punheiras. Et omnes et hec que loquitur F° 66 r° audierunt ibi predicationem

dictorum hereticorum commendantium seipsos et dicentium mala de Ecclesia romana et clericis.