04.05.2013 Views

408 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

408 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

408 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

454 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1699 N. 279

Vereor ne Vestra Illustris Excellentia me neglegentiae in curandis rebus suis accuset,

si perpenderit catalogum librorum a me emendorum jam ante aliquot hebdomadas

transmissum esse, interea tamen nec eorum pretium per literas indicatum nec quosdam

ex libris transmissos esse. Verum nolit, quod maximopere precor, Vestra Excellentia hu-

5 jus rei culpam in me rejicere, sed potius id Fritschio bibliopolae, a quo non citius eosdem

impetrare potui, et occasioni non oblatae eosdem commode transmittendi imputare. Cum

vero heri Fritschius nonnulla ad Foersterum Brunschwigam mitteret illos quos accepi libros,

Vestraque Illustris Excellentia desideravit praecipue, adjeci, non dubitans fore ut

quam bene ad Vestram Excellentiam perveniant. Quod illorum sit pretium, et quanti

10 alii desiderati vendantur et qui non amplius prostent apud Fritschium, sequens pagina

docebit. Transmisi nuper catalogum Bibliothecae Knorrianae, si hic Vestra Illustris Excellentia

in emendis nonnullis libris mea desiderabit servitia me promptissimum habebit.

Postquam urbis patriae Senatus ministros Ecclesiae omnes ad majores dignitates evexerit

M. Weisium Diaconum Torgaviensem ad Diaconatum St. Nicolai et M. Pippingium con-

15 cionatorem Sabbaticum ad Diaconatum St. Thomae vocavit, nondum vero decrevit quot

et quos novi Templi ministros sit constiturus. D. Christ, vitricus meus ad Proconsulis

dignitatem in hac urbe nuperrime est evectus, et L. Rechenbergius primarium inter Professores

Theologos locum ab aula nostra obtinuit, cujus munus Historiarum et utriusque

linguae Olearii et Menckenii filii ambiunt; Schmidiusne autem an Seligmannus ultimum

20 inter Theologos Professores locum sit impetraturus adhuc ignoratur. Postquam ante octiduum

Rex noster insciis omnibus in aula Dresdam accesserit, heri conventus celebrandi

initium est factum, in quo varia gravamina a Nobilibus ac civitatibus proponentur. Deus

vero Optimus Maximus omnia consilia, quae ibi agitantur in Reipublicae emolumentum

dirigat, Vestramque Excellentiam omni felicitate florentem quam diutissime conservet.

25 〈...〉

Probsth. d. 30 Aug. A o 1699.

15 D. Thomae K, korr. Hrsg.

11 catalogum: nicht nachgewiesen; vgl. N. 229. 14 Weisium: Chr. Weise. 16 novi Templi:

wohl die in N. 229 genannte Barfüßerkirche. 18 f. cujus munus . . . ambiunt: Gottfried, Sohn von

Johannes Olearius, erhielt 1699 die ” professio linguae latinae et graecae‘‘, Johann Burchard, Sohn von

Otto Mencke, im selben Jahr die ” professio historiarum‘‘. 19 Schmidius: J. Schmid. 20 f. ante

octiduum: am 2. September. 21 Rex: August II. von Polen.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!