04.05.2013 Views

408 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

408 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

408 - Gottfried Wilhelm Leibniz Bibliothek

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

596 ii. allgemeiner und gelehrter briefwechsel 1699 N. 357

Sinicorum, quae a Te R mo Praeposito Generali Societatis Jesu videre desideranti missa

scribis, eoque etiam post tot alia nomine Tibi obstrictus sum, quod mea a tanto viro legi

voluisti.

Nec dubito quin Tuo beneficio notitia nominis mei pervenerit ad Dn. Antonium

5 Monfortium nobilissimum virum; ut praeclarum libri ab eo scripti munus mihi destinatum

non magis ipsius quam Tuum censeam. Rogo autem, ut vel in antecessum [gratias]

a me agas, et cultum testeris. De siderum intervallis et magnitudinibus commentatio in

egregio argumento versatur, de quo Aristarchi Samii antiqui Mathematici opusculum extat,

Wallisii cura recensitum nuper; sed nostra aetas majoribus instructa auxiliis multo

10 utique longius processit. Nescio an Cosmotheoron Hugenii viderit Dn. Monfortius ante

editum opus suum. Angli sibi videntur parallaxin orbis annui nunc ad oculum demonstrasse,

quo posito jam sine controversia vicerit Copernicus. Cum Romae essem hortabar

egregios quosdam viros, et autoritate praeditos ut faverent libertati philosophicae in re

minime periculosa, et tolli paterentur vel desuetudine aboleri Censuras in Systema ter-

15 rae motae: idque ipsius Ecclesiae Romanae interesse ostendebam, ne ignorantiae et Errori

patrocinari ignorantibus videretur. Neque illi sane abhorrebant a Consiliis illis meis; ut

sperem adeo, si plures accederent Monfortio similes, ingenio et autoritate, posse antiquam

libertatem recuperari, cujus oppressio multum nocet excitatis ingeniis Italorum.

Quoniam Wallisii memini, qui Aristarchum Samium de magnitudine et distantia

20 Astrorum recensuit, dicam me nuper tertium ejus operum Volumen munere autoris celeberrimi

accepisse; insertasque ei Epistolas esse complures a me ex Gallia olim ad Henri-

6 f. Rogo . . . testeris erg. L 1 6 [gratias] fehlt L 2 , erg. Hrsg. nach L 1 16 patrocinari intelligentibus

videretur L 1

1 Praeposito Generali: T. Gonzales. 8 f. Aristarchi . . . recensitum: Aristarchos v. Samos,

ϑ ¥ . De magnitudinibus et distantiis solis et

lunae liber, hrsg. v. J. Wallis, 1688; wiederabgedruckt in: J. Wallis, Opera mathematica, T. 3, 1699,

S. 565–594. 11 f. Angli . . . demonstrasse: Leibniz spielt wohl auf J. Wallis und J. Flamsteed an,

vgl. deren Briefwechsel in: J. Wallis, Opera mathematica, T. 3, 1699, S. 701–708. 13 quosdam viros:

F. Bianchini und A. Baldigiani, vgl. III, 4 N. 244 u. N. 249. Vgl. A. Robinet, Iter Italicum. La dynamique

de la republique des Lettres, Firenze 1988, S. 96–118, sowie D. Bertoloni Meli, Leibniz on the Censorship

of the Copernican System, in: Studia Leibnitiana 20, 1988, S. 19–42, v. a. S. 34–36. 17 f. antiquam

libertatem: Gemeint ist wohl die Vertretung eines heliozentrischen Weltbildes durch Aristarch von Samos.

20 tertium . . . Volumen: J. Wallis, Opera mathematica, T. 3, 1699. 21 insertasque ei: J. Wallis,

a. a. O., S. 617–695. 21 Epistolas: Leibniz’ Briefe an H. Oldenburg vom 15. Juli 1674 (III, 1 N. 30),

16. Oktober 1674 (III, 1 N. 35), 12. Juli 1675 (III, 1 N. 58), 28. Dezember 1675 (III, 1 N. 70), 21. Juni (1.

Juli) 1677 (III, 2 N. 54), 12./22. Juli 1677 (III, 2 N. 63).

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!