commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ... commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
30.04.2013 Views

165 ARGUMENTUM. 166 cibis mentionem faciam, sed generali doctrina me armabo: quid humanae traditiones ad Ugandas conscientia8 valere debeant. Atque illud arripiam, unioum esse legislatorem, qui potestatem habet servandi et perdendi. Summa sit: Paulus hie argumentatur a génère ad speciem negative: quae est ordinaria et maxime naturalis disputandi ratio. Quibus porro testimoniis ac rationibus hanc sententfam probet, iustificari nos sola Christi gratia: suo loco videbimus. Hoc exsequitur usque ad finem tertii capitis. Initio quarti traetat de recto caeremoniarum usu, et cur institutae fuerint: ubi etiam abolitas nunc esse commonstrat. Obviandum enim erat huic absurdo, quod protinus cuique in mentem venisset, quorsum igitur caeremoniae? an fuerunt inutiles? an frustra in illis patres se oecuparunt? Utrumque breviter définit, suo tempore non fuiase supervacuas, et nunc abrogatas esse Christi adventu: quia sit ipsarum Veritas et finis. Quare in eo manendum esse docet. Ubi etiam breviter attingit, quid a conditione patrum nostra différât. Unde sequitur, perversam et noxiam esse doctrinam pseudoapostolorum quae evangelii claritatem veteribus umbris obscuret. Doctrinae admiscet quasdam exhortationes ad movendos affectus. Circa finem capitis pulchra allegoria suam disputationem exornat. Quinto capite hortatur ad retinendam libertatem Christi sanguine acquisitam, ne conscientias suas hominum placitis illaqueandas tradant. Sed interea simul admonet quis legitimus sit libertatis modus. Âtque hac occasione quae vera sint Christianorum exercitia, ostendit: ne caeremoniis frustra oecupati, quae praecipua sunt, negligant. 11*

CAPUT I. 1. Paulus apostolus, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum patrem, qui suscitavit illum ex mortuis, 2. et qui mecum sunt fratres omnes, ecclesiis Galatiae: 3. gratia vobis et pax a Deo pâtre et Domino nostro Iesu Christo: 4. qui dédit se ipsum pro peccatis nostris, ut nos eriperet a praesenti saeculo màligno, secundum vohcntatem Dei et patris nostri, 5. cui gloria in saecula saeculorum, Amen. 1. Paulus apostolus. Diximus alibi Paulum in salutationibus nomen apostoli sibi adscribere solitum, ut a persona autoritatem conciliet suae doctrinae. Personae vero autoritas, non ab hominum vel iudicio, vel arbitrio, sed a sola Dei vocatione pendet. Itaque audiri postulat, quia est apostolus. Semper illud retineamus, solum Deum in ecclesia audiendum esse, et qui ab eo constitutus est magister, Iesum Christum. Ergo quieunque locum docendi arrogare sibi vult, nomine Dei aut Christi loquatur oportet. Sed quia de Pauli vocatione magis ambigebatur inter Galatas: ideo ad earn asserendam plus quiddam exprimit quam in aliis epistolis. Neque enim se tantum affirrnat vocatum a Deo, sed ex adverso negat, vel ab hominibus, vel per homines. Notandum est, non de communi pastorum officio, sed de apostolatu ipsum loqui. Non audebant calumniatores ilium penitns spoliare honore ministerii: apostoli tantum nomen et ius eripiebant. Loquimur nunc de apostolatu in propria sigDificatione. Nam dupliciter capitur hoc vocabulum : aliquando significat quoslibet evangelii praecones: sed hie specialiter primarium in ecclesia ordinem, ut sit Paulus aequalis Petro et reliquis duodecim. Primum illud membrum, non esse vocatum ab hominibus, commune habebat cum omnibus veris Christi ministris. Ut nemo sibi honorem debet sumere: ita non est in hominum potestate déferre quibus libuerit. Solius enim Dei est ecclesiam suam regere: ergo vocatio non potest esse légitima, nisi ab ipso. Tametsi autem rite vocatus interdum quispiam erit ecclesiae respectu: qui tarnen prava cupiditate, non recta conscientia ad ministerium pervenerit: hie tarnen Paulus de perfecta vocationis suae approbatione * loquitur, in qua nihil desiderari queat. Obiioiet quispiam, annon pseudoapostolis quoque idem iaetare saepe contingit? fateor: et quidem arrogantius maioreque supercilio quam ausint servi Domini: sed res ipsa eos deficit, quam Paulo lieuit in medium proferre. Secundum membrum, non esse vocatum per hominem, peculiariter competebat apostolis: neque enim hoc vitiosum tunc fuisset in pastore. Paulus ipse oppidatim cum Barnaba snffragiis presbytères creabat: idem fieri iubet a Tito et Timotheo. Atque ista est ordinaria ratio eligendi pastures: neque enim exspeetandum est dum revelet Deus e coelo quos elegerit. Cur ergo a se reiieit Paulus quod non modo malum non est, sed etiam est laudabile? Iam dixi non satis fuisse Paulo, si pastorem se, aut unum quemlibet ex evangelii ministris probasset: nam de apostolatu agebatur. Apostolus autem alio modo eligi oportuit, quam pastures, nempe immediate (ut loquuntur) ab ipso Domino. Ita Christus ipse duodecim voeavit: et quum successor esset subrogandus in locum. Iudae, non audet ecclesia suffragiis unum eligere, sed ad sortem confugit. Certum est, non adhibitam fuisse sortem in electionibus pastorum. Cur id fit in ordinatione Matthiae? ut divinitus cooptetur: quia apostolatum ab aliis ministeriis discerni oportebat. Itaque ut se eximat Paulus a vulgari ordine ministrorum,' vocationem suam a Deo immediatam esse contendit. Sed quomodo se negat per homines vocatum, quum Lucas referat ipsum et Barnabam ab Antiochena ecclesia fuisse vocatos? Respondent aliqui, ante funetum fuisse apostolatu: itaque illam ordinationem non fuisse fundamentum apostolatus. Sed rursum potest excipi, tunc primum gentibus destinatum fuisse apostolum: quarum in numéro erant Galatae. Itaque verior et planior responsio est, eum noluisse hie prorsus exeludere vocationem ecclesiae: sed tantum ostendere suum apostolatum maiore praerogativa niti. Quod verum est: neque enim Antiocheni Paulo manus imposuerunt proprio iudicio, sed oraculo iussi. Quia igitur divinitus per revelationem vocatus fuit, et deinde per spiritum sanctum designatus ao nuneupatus fuit gentium apostolus: sequitur, non fuisse introduotum per homines, uteunque solennis ritus ordinationis postea accesserit. Si cui placèat obliqua inter Paulum et

165 ARGUMENTUM. 166

cibis mentionem faciam, sed generali doctrina me

armabo: quid humanae traditiones ad Ugandas conscientia8

valere debeant. Atque illud arripiam, unioum

esse legislatorem, qui potestatem habet servandi

et perdendi. Summa sit: Paulus hie argumentatur

a génère ad speciem negative: quae est

ordinaria et maxime naturalis disputandi ratio. Quibus

porro testimoniis ac rationibus hanc sententfam

probet, iustificari nos sola Christi gratia: suo loco

videbimus. Hoc exsequitur usque ad finem tertii

capitis. Initio quarti traetat de recto caeremoniarum

usu, et cur institutae fuerint: ubi etiam abolitas

nunc esse commonstrat. Obviandum enim erat huic

absurdo, quod protinus cuique in mentem venisset,

quorsum igitur caeremoniae? an fuerunt inutiles?

an frustra in illis patres se oecuparunt? Utrumque

breviter définit, suo tempore non fuiase supervacuas,

et nunc abrogatas esse Christi adventu: quia sit

ipsarum Veritas et finis. Quare in eo manendum

esse docet. Ubi etiam breviter attingit, quid a conditione

patrum nostra différât. Unde sequitur,

perversam et noxiam esse doctrinam pseudoapostolorum

quae evangelii claritatem veteribus umbris

obscuret. Doctrinae admiscet quasdam exhortationes

ad movendos affectus. Circa finem capitis pulchra

allegoria suam disputationem exornat. Quinto capite

hortatur ad retinendam libertatem Christi sanguine

acquisitam, ne conscientias suas hominum

placitis illaqueandas tradant. Sed interea simul

admonet quis legitimus sit libertatis modus. Âtque

hac occasione quae vera sint Christianorum exercitia,

ostendit: ne caeremoniis frustra oecupati, quae praecipua

sunt, negligant.

11*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!