commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ... commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
30.04.2013 Views

COMMENTARIES IN EPISTOLAM PAULI AD GALATAS. Quam Asiae partem incoluerint Galatae et quibus finibus limitata fuerit eorum regio, satis notum est: sed unde fuerint oriundi, non perinde constat inter scriptores. Gallos quidem fuisse, omnes consentiunt: unde et nomen Gallograecis. Ex qua autem parte Galliae profecti sin.t, minus convenit. Strabo ex Gallia Narbonensi prodiisse Tectosages, alios Geltas fuisse putavit: quern omnes fere sunt sequuti. Sed quum Plinius Tectosagis Ambianos annumeret, deinde omnium consensu socios habuerint Tolistobogos, qui fuerunt Rheni accolae : mihi verisimilius est Belgas fuisse, ab ultimo Rheni tractu, versus mare Britannicum. Tolistobogi enim earn partem tenebant, in qua nunc habitant Clevenses ac Brabantii. Verum inde natus est error, mea opinione: quod quum manus aliqua Tectosagum in Narbonensem Galliam irruptionem fecisset, nomen suum retinuit: et regioni, quam occupaverat, ipsum imposuit. Atque hoc significat Ausonius, quum dicit: Usque in Teutosagos primaevo nomine Belgas. Nam et Belgas nominat: et initio« Teutosagos fuisse vocatos testatur, qui postea Tectosagi dicti fuerint. Quod autem Caesar Tectosagos in Hercynia sylva collocat, id migratione factum fuisse intelligo: et ex contextu etiam colligere licet. Caeterum de gentis origine plus satis quod ad praesentem locum. Galatas, qui partem Asiae a se nominatam tenuerunt, sicut in très praecipuos populos divisi erant, Tectosagas, Tolistobogos, et Trocmos: ita etiam très habuisse praecipuas civitates tradit Plinius. Tanta autem potentia olim floruerunt inter vicinos imhelles, ut magna pars Asiae minoris illis esset tributaria. Tandem exolescente patria virtute, delitiis ac luxui se dediderunt. Itaque non magna virtute, praelio victi et subacti fuerunt a On. Manlio consule Romano. Tempore Pauli sub Romanorum ditione erant. Porro quum pure ac fidelitér eos instituisset in evangelio: supervenerant eo absente Calvini opera. Vol. L. ARGUMENTUM. pseudoapostoli, qui verum semen falsis et vitiosis dogmatibus corruperant. Docebant enim necessariam esse adhuc observationem caeremoniarum. Videri poterat res levis momenti in speciem. At Paulus tanquam de primario christianae fidei capite dimicat: neque immerito. Non enim levé malum est, suffocari evangelii claritatem, laqueum iniici conscientiis, tolli discrimen veteris et novi testamenti. Videbat praeterea his erroribus coniunctam quoque esse impiam et perniciosam opinionem promerendae iustitiae. Haec causa est cur tanta vehementia et contentione depugnet. Nos quoque admoniti quam gravis et séria disputatio hic tractetur, eo plus attentionis afferamus .ad legendum. Si quis causam aestimet ex Origenis aut Hieronymi commentariis, mirabitur Paulum tantopere fuisse commotum ob ritus quosdam externos. Sed quisquis fontem ipsum inspiciet, agnoscet res fuisse tarn acri disceptatione non indignas. Quia autem nimia credulitate, imo levitate ac stultitia passi fuerant Galatae se a recto cursu abduci : ideo asperiu8 illos reprehendit. Neque enim iis assentior, qui pro ingenii tarditatè durius fuisse tractatos opinantur. Tentati fuerant etiam Ephesii et Colossenses. Si tarn leviter cessissent imposturis: putamusne mitius cum illis acturum fuisse Paulum? Hanc igitur obiurgandi libertatem non populi natura illi dedit, sed rei potius indignitas extorsit. Nunc postquam tenemus quae fuerit causa scribendae epistolae: veniamus ad tractationis ordinem. Duobus primi8 capitibus pro autoritate sui apostolatus contendit: nisi quod per occasionem, sub finem secundi capitis, in praecipuum statum ingreditur: hoc est, in quaestionem de iustificatione hominis: de qua tarnen tertio demum capite iustam ex professo disputationem instituit. Tametsi autem duobus istis capitibus multa videtur tractare: hoc tamen unum agit, ut se parem summis ' apostolis esse 11

163 ARGUÄ probet: sibique nihil déesse quin apostolus eodem cum illis honoris gradu censoatur. Sed scire operae pretium est cur de sua existimatione tantopere labored Nam modo regnet Christus, et salva maneat doctrinae puritas: quid refert sitne maior Petro, an inferior, vel an sint omnes inter se aequales? si omnes minui oportet ut crescat solus Christus, inutile est de hominum dignitate certamen. Deinde hoc etiam quaeri potest, cur se aliis apostolis comparer Quae enim illi cum Petro, et Iacobo, et lohanne controversia ? quorsum igitur attinebat unanimes et bene coniunctos inter se opponi? Respondeo, pseudoapostolos, qui Galatis imposuerant, quo se melius venditarent, apostolorum nomina praetexuisse, quasi ab ipsis missi fuissent. Haeb praeclara erat insinuatio, quod credebantur sustinere apostolorum personam et quasi ex eorum ore loqui: Paulo interea nomen ac ius apostoli detrahebant. öbiiciebant enim non fuisse electum a Domino unum ex duodecim: nunquam fuisse a collegio talem agnitum: doctrinam suam non tantum a Christo non habere, sed ne ipsis quidem apostolis. Ita fiebat ut non modo imminueretur Pauli autoritas: sed tanquam unus quispiam e grege ipsis esset longe inferior. Si actum fuisset de personis duntaxat, non fuisset grave Paulo haberi gregarium aliquem discipulum : sed quum videret doctrinam suam indô vilescere minorisque haberi: tacere non debebat quin fortiter reclamaret. Hoc est artificium Satanae, quum doctrinam palam impetere non audet, obliquis cuniculis deiicere eius maiestatem. Meminerimus ergo, in persona Pauli fuisse veritatem evangelii impugnatam. Nam si passus fuisset honore apostolatus se exui, sequebatur, eum hactenus plus usurpasse quam sibi competeret. Haec falsa gloriatio in aliis quoque eum suspectum reddidisset. Inde etiam pendebat doctrinae aestimatio, quod non tanquam a Christi apostolo profecta suscipi coepisset, sed a vulgari discipulo. Ex ad verso, obruebatur splendore magnorum nominum. Illi enim, quum Petri et Iacobi et Iohannis titulo gloriarentur, sibi apostolicam autoritatem arrogabant. Huic iactantiae nisi viriliter restitisset Paulus, locum cedebat mendacio, et rursus in sua persona veritatem opprimi sinebat. De utroque igitur serio contendit, et quod apostolus sit constitutus a Domino, et quod reliquis nihilo sit inferior, sed pari iure ac dignitate: sicuti commune cum illis nomen habeat. Poterat quidem negare illos a Petro et collegis vel fuisse missos, vel habere aliquod mandatum: sed multo plus gravitatis habet haec defensio, quod apostolis ipsis non cedit: quia, si declinasset, creditus fuisset causae suae diffidere. Ierosolyma tunc erat omnium ecclesiarum mater, quod inde evangelium in totum orbem manaverat, et. quasi primaria sedes erat regni Christi. Quisquis inde venerat in alias ecclesias, 1NTÜM. 164 merito reverenter excipiebatur. Sed multi erant stulta gloria infiati, quod familiäres fuissent apostolis, vel saltern in eorum schola instituti. Ideo nihil ilfis placebat, nisi quod Ierosolymis vidissent. Alios omnes ritus illic non usitatos non tantum respuebant, sed audacter etiam damnabant. Talis morositas deterrima est pestis: quum morem ecclesiae unius volumus pro universali lege valere. Nascitur autem ex praepostero zelo, quum erga magistrum aliquem vel locum ita sumus affecti, ut sine iudicio loca omnia et omnes homines velimus ad unius hominis sensum, ad unius loci instituta, tanquam ad commune praescriptum, adigere. Quamquam semper admista est ambitio: imo semper nimia morositas est ambitiosa. Ut redeam ad istos pseudoapostolos: si tantummodo prava aemulatione ubique usum caeremoniarum ingerere tentassent, quas Ierosolymis viderant servari: iam in eo non leviter peccassent. Est enim iniquum, ex consuetudine protinus facere regulam. Sed plus erat mali in doctrina impia et perniciosa, quod religione volebant obstrictas tenere conscientias : quod iustitiam in observatione collocabant. Nunc tenemus cur in asserendo suo apostolatu tarn animosus sit Paulus, et cur reliquis apostolis se opponat. Id agit usque ad finem secundi capitis, ubi transitum sibi facit ad causae tractationem : nempe gratuito nos iustificari coram Deo, non operibus legis. Nam hoc argumento nititur, si vim iustiâcandi non habent caeremoniae, non esse igitur necessariam earum observationem. Quamquam non de solis caeremoniis agit, sed generaliter de operibus disputât: alioqui frigeret totum argumentum. Si oui nimis remotum hoc videtur, duo consideret. Primo non potuisse aliter expediri quaestionem quam sumpto generali principio, iustificari nos mera Dei gratia: quod non caeremonias modo, sed alia etiam opera excludit. Deinde, Paulum non tam sollicitum fuisse de caeremoniis, quam de impia opinione acquirendae ex operibus salutis. Notemus ergo, Paulum non inepte ab ovo (quod ahmt) ordiri: sed necessario fontem ipsum indicare : ut sciant lectores non hic de umbra asini litigari, sed de re omnium maxima, qua ratione salutem obtineamus. Falluntur ergo qui putant apostolum in particulari quaestione se continere de caeremoniis : neque enim ilia per se expediri poterat. Simile habemus exemplum Actorum 15, 2. Lis et contentio de caeremoniis agitabatur, an observatu èssent necessariae. In ea discutienda concionantur apostoli de importabili iugo legis, de gratuita peccatorum remissione. Quorsum haec? videtur enim absurda esse digressio a proposito: sed non ita est. Non enim solide aliter refutari particularis error poterit, quam sumpto universali principio. Quemadmodum, exempli gratia, si de prohibito esu carnium disputandum mihi sit, non tantum de

COMMENTARIES IN EPISTOLAM PAULI AD GALATAS.

Quam Asiae partem incoluerint Galatae et

quibus finibus limitata fuerit eorum regio, satis

notum est: sed unde fuerint oriundi, non perinde

constat inter scriptores. Gallos quidem fuisse, omnes

consentiunt: unde et nomen Gallograecis. Ex qua

autem parte Galliae profecti sin.t, minus convenit.

Strabo ex Gallia Narbonensi prodiisse Tectosages,

alios Geltas fuisse putavit: quern omnes fere sunt

sequuti. Sed quum Plinius Tectosagis Ambianos

annumeret, deinde omnium consensu socios habuerint

Tolistobogos, qui fuerunt Rheni accolae : mihi verisimilius

est Belgas fuisse, ab ultimo Rheni tractu,

versus mare Britannicum. Tolistobogi enim earn

partem tenebant, in qua nunc habitant Clevenses

ac Brabantii. Verum inde natus est error, mea

opinione: quod quum manus aliqua Tectosagum in

Narbonensem Galliam irruptionem fecisset, nomen

suum retinuit: et regioni, quam occupaverat, ipsum

imposuit. Atque hoc significat Ausonius, quum dicit:

Usque in Teutosagos primaevo nomine Belgas. Nam

et Belgas nominat: et initio« Teutosagos fuisse vocatos

testatur, qui postea Tectosagi dicti fuerint.

Quod autem Caesar Tectosagos in Hercynia sylva

collocat, id migratione factum fuisse intelligo: et ex

contextu etiam colligere licet. Caeterum de gentis

origine plus satis quod ad praesentem locum. Galatas,

qui partem Asiae a se nominatam tenuerunt,

sicut in très praecipuos populos divisi erant, Tectosagas,

Tolistobogos, et Trocmos: ita etiam très habuisse

praecipuas civitates tradit Plinius. Tanta

autem potentia olim floruerunt inter vicinos imhelles,

ut magna pars Asiae minoris illis esset tributaria.

Tandem exolescente patria virtute, delitiis

ac luxui se dediderunt. Itaque non magna virtute,

praelio victi et subacti fuerunt a On. Manlio consule

Romano. Tempore Pauli sub Romanorum ditione

erant. Porro quum pure ac fidelitér eos instituisset

in evangelio: supervenerant eo absente

Calvini opera. Vol. L.

ARGUMENTUM.

pseudoapostoli, qui verum semen falsis et vitiosis

dogmatibus corruperant. Docebant enim necessariam

esse adhuc observationem caeremoniarum.

Videri poterat res levis momenti in speciem. At

Paulus tanquam de primario christianae fidei capite

dimicat: neque immerito. Non enim levé malum

est, suffocari evangelii claritatem, laqueum iniici

conscientiis, tolli discrimen veteris et novi testamenti.

Videbat praeterea his erroribus coniunctam

quoque esse impiam et perniciosam opinionem promerendae

iustitiae. Haec causa est cur tanta vehementia

et contentione depugnet. Nos quoque

admoniti quam gravis et séria disputatio hic tractetur,

eo plus attentionis afferamus .ad legendum. Si

quis causam aestimet ex Origenis aut Hieronymi

commentariis, mirabitur Paulum tantopere fuisse

commotum ob ritus quosdam externos. Sed quisquis

fontem ipsum inspiciet, agnoscet res fuisse

tarn acri disceptatione non indignas. Quia autem

nimia credulitate, imo levitate ac stultitia passi

fuerant Galatae se a recto cursu abduci : ideo

asperiu8 illos reprehendit. Neque enim iis assentior,

qui pro ingenii tarditatè durius fuisse tractatos

opinantur. Tentati fuerant etiam Ephesii et Colossenses.

Si tarn leviter cessissent imposturis: putamusne

mitius cum illis acturum fuisse Paulum?

Hanc igitur obiurgandi libertatem non populi natura

illi dedit, sed rei potius indignitas extorsit. Nunc

postquam tenemus quae fuerit causa scribendae

epistolae: veniamus ad tractationis ordinem. Duobus

primi8 capitibus pro autoritate sui apostolatus

contendit: nisi quod per occasionem, sub finem

secundi capitis, in praecipuum statum ingreditur:

hoc est, in quaestionem de iustificatione hominis:

de qua tarnen tertio demum capite iustam ex professo

disputationem instituit. Tametsi autem duobus

istis capitibus multa videtur tractare: hoc tamen

unum agit, ut se parem summis ' apostolis esse

11

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!