commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ... commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
30.04.2013 Views

137 CAPUT XII. 138 refero, ut significet Paulum non habere hic sui respectum, sed Christum solum in tuer i. Quod se fatetur nescire, in corporene, an extra corpus: eo melius exprimit revelationis magnitudinem. Intelligit enim Deum ita secum egisse, ut modum ipse non caperet. Neque vero id incredibile videri debet: siqnidem nobis interdum se manifestât, ut modus tarnen sensum nostrum lateat. Neque tarnen hoc quidquam eertitudini fidei derogat: quae hoc uno constat, si Deum sentiamus nobis loqui. Quin potius hic discamus, eorum modo quae necessaria sunt cognitu expetendam esse scientiam, reliqua Deo commendanda. Dicit ergo se nescire utrumne totus corpore et anima sublatus in coelum fuerit: an anima tantum rapta fuerit. Ante annos quatuordeeim. Quaerunt nonnulli etiam de loco : sed eorum curiositati satisfacere non est nostrum. Initio manifestavit se Paulo Dominus per visionem, quum a Iudaismo ad evangelii sui fidem convertere eum voluit: sed nondum ad haec arcana tunc fuit admissus: qui etiam ab Ânania erudiri in primis elementis debuit. Yisio igitur illa nihil aliud quam praeparatio fuit, qua docilis redderetur. Fieri potest ut nunc visionem attingat, cuius meminit etiam apud Lucam Act. 22, 17. Sed in his ooniecturis non est quod multum laboremus: quando videmus Paulum ipsum per annos quatuordeeim taouisse: nee verbum fuisse facturum, nisi importunitas malignorum coegisset. Usque in tertium coelum. Coelos hic non distingua philoBophico more : ut singulis planetis suum assignet. Sed numerus ternarius xax' ê£o)(?)v positUB est pro summo et perfectissimo. Imo coelum per se hic significat beatum et gloriosum Dei regnum, quod sphaeris omnibus et ipso firmamento, adeoque universa mundi machina superhls est. Sed non contentus simplici appellatione Paulus addidit, usque ad summam altitudinem et intima penetralia se pervenisse. Nam fides nostra coelum conscendit et intrat: gradu vero et altitudine superant qui cognitione prae aliis excellunt. Sed in tertium usque coelum penetrare, paucissimis datum fuit. 4. In paradisum. Quoniam hortus Dei in scripturis vocatur amoenissima quaeque et beatissima regio: inde usus apud Graecos invaluit, ut paradi- 8US coelestem gloriam significaret : etiam ante Christi adventum, quemadmodum patet ex Ecclesiastico (40, 17. 28). Atque in hunc sensum capitur apud Lucam in responso Christi ad latronem: Hodie mecum eris in paradiso: hoc est, frueris Dei praesentia, in conditione vitaque beatorum. Audierit verba ineffabilia. Verba hic non acoipio pro rebus, ut interdum more hebraico solet nomen hoc acoipi: nam verbum audiendi non conveniret. Nunc si quis roget quaenam fuerint: responsio brevis est, non abs re vocari ineffabilia, et quae nefas sit proferre. Verum excipiet quispiam, supervacuum igitur et inutile fuisse, quod Paulus audierit. Quorsum enim audiebat, quod esset perpetuo silentio premendum? Respondeo, id factum fuisse Pauli ipsius causa. Nam quern manebant tarn arduae difficultates, et quae frangendis mille pectoribus essent pares, eum oportuit singulari modo confirmari, ne usquam eederet, sed perstaret invictus. Beputemus paulisper quot adversaries habuerit eius doctrina, et quales: deinde quam varus machinis impetita fuerit. Non mirabimur amplius cur plus audierit quam effari liceret. Hino porro colligamus utilissimam admonitionem de adhibendo scientiae modo. Natura proclives ad curiositatem sumus. Itaque omissa aut leviter et ueglectim gustata, quae ad aedificationem valet, doctrina, ad quaestiones frivolas abripimur. Accedit deinde audacia ac temeritas: ut de rebus incognitis et occultis non dubitemus statuere. Ex duobus his fontibus nata est nobis bona pars scholasticae theologiae, et quaecunque nugator ille Dionysius de coelestibus hierarchiis comminisci ausus est. Quo magis sobrios esse nos convenit, ne quid scire appetamus, nisi quod revelare ecclesiae suae Dominus voluit. Sit hic scientiae nostrae terminus. 5. De eiusmodi homme. Perinde valet ae si dixisset: Habeo iustum gloriandi argumentum, sed non libenter utor. Nam hoc magis instituti mei proprium est, gloriari in meis infirmitatibus. Quod si me ulterius lacessant isti nialevoli, et plus iactantiae extorqueant quam vélim, sentient sïbi cum, homine esse negotium, quem Deus ad refutandas eorum ineptias magnifiée ornavit, et in sublime extiüit. 6. Nam si voluero gloriari, non ero insipiens. Veritatem enim dicam. Sed supersedeo: ne quis de me cogitet supra id quod videt esse me, aut quod audit ex me. 7. Et ne excellentia revelationum supramodum efferrer, datus mihi fuit stimulus carni, nuntius Satanae, qui me colaphis caederet, ne supramodum efferrer. 8. Super hoc ter Dominum rogavi, ut discederet a me: 9. et dixit mihi: Suffice tibi gratia mea. Nam virtus mea in infirmitate perficitur. Libentissime igitur gloriabor super infirmitatibus meis: ut inhabitet in me virtus Christi. 10. Quamobrem placeo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persequutionibus, in anxietatibus pro Christo. Quum enim imfirmus sum, tunc robustus sum. 6. Nam si voluero. Ne in calunmiam traheretur quod dixerat, se nolle gloriari, atque exciperent malevoli: Non vis, quia non potes: praeoocupat. Iure, inquit, possem: neque vanitatis coarguerer: habeo enim unde. Sed abstineo. Insipientiam hie alia signification aeeipit quam prius: nam inepti sunt et putidi, etiam qui vere gloriantur, si qua iac-

9 139 EPI8T. PAULI A tantia Tel ambitio appareat. Verum stultitia foedior est ac minus tolerabilis, si quia abs re glorietur: hoc est, mentiatur se esse quod non est. Nam ad levitatem aocedit etiam tunc impudentia. Atqui apostolus hic pro testato sumebat, non veraciter magis quam humiliter se gloriari. Erasmus reddidit parco vobis: sed mihi magis placet abstineo, vel supersedeo, ut verti. Ne quis de me. Rationem adiungit: quia contentas sit personam sustinere quam illi Deus imposuit. Adspectus, inquit, et sermo nihil magnificum de me promittunt : non recuso igitur quin parvus censear. Hie perspicimus quanta fuerit hominis modestia, quern suae parvitatis, quam vultu et sermone prae se ferebat, minime piguerit: quum tarnen tanta donorum excellentia refertus esset. Non tarnen absurdum erit ita exponere, quod re ipsa contentus, nihil de se praedicet: ut oblique taxet pseudoapostolos, qui de se multa iaetabant, quorum nihil cernebatur. Quamquam priore loco dixi quod magis probabam. 7. Et ne excéUentia revelationum. Secunda ratio, quod Deus cohibere volens omnem in ipso insolentiam ferula eum domuerit. Ferulam hanc stimulum yocat, metaphora a bobus sumpta. Garni graece est in dativo. Itaque Erasmus transtulit per carnem: sed ego malo intelligere punetiones huius stimuli in carne eius fuisse. Nunc quaeritur quis ille fuerit stimulus. Bidiculi sunt qui Paulum existimant sollicitatum fuisse ad libidinem. Itaque repudiandum est illud commentum. Aliqui putarunt vexatum fuisse crebris capitis doloribus. Chrysostomo magis placet, ad Hymenaeum, Alexandrum et similes referre, qui a diabolo instigati plurimum molestiae Paulo facessebant. Ego sub hoc vocabulo comprehendi arbitror omne genus tentationis, quo Paulus exercebatur. Nam caro hic, meo iudicio, non corpus, sed partem animae nondum regeneratam significat. Ut sit sensus: Mihi datus est stimulus, quo caro mea pungeretur: neque enim adhuc sum adeo spiritualis quin obnoxius sim tentationibus secundum carnem. Nuntium praeterea Satanae vocat, propterea quod sicuti a Satana immittuntur omnes tentationes, ita simulatque nos adoriuntur, Satanam adesse admonent. Quare ad omnem sensum tentationis expergefieri nos convenu, et ad repellendos Satanae insultus mature armari. Id Paulo venire in mentem utilissimum erat: quia non patiebatur haec cogitatio ipsum instar hominis securi exsultare. Neque enim qui periculis adhuc oircumsidetur et hostem formidat, triumphum canit. Dominus, inquit, optimo remedio providit ne efferar: nam dum oecupor, cavendo ne me Satan circumveniat, reprimor a superbia. Quamquam non medebatur illi Deus hoc modo duntaxat: sed illum humiliando. Addit enim, qui CORINTHIOS II 140 me colaphis caederet. Qua loquutione eleganter exprimit se in ordinem fuisse redactum. Est enim atrox contumeliae genus colaphis caedi. Ideo si cui facies est sugillata, is prae pudore in hominum conspectum prodire non audet. Ita quaeunque infirmitate laboremus, meminerimus nos tanquam colapho caedi a Domino, ad irrogandum nobis pudorem, quo humilitatem discamus. Hoc praesertim in meditato habeant qui alioqui praestant eximiis virtutibus: si qua habeant admista vitia, si quibus odiis impetantur, si quibus sugillentur maledictis: non tan tum ferulas esse ooelestis magistri, sed colaphos, qui vereeundiam ineutiant et retundant omnem ferociam. Hue porro attendant omnes pii, quantum sit superbiae venenum (quemadmodum dicit Augustinus sermone De verbis apostoli tertio) quod non potest nisi veneno curari. Et certe sicuti humani exitii causa fuit: ita extremum est vitium, quocum pugnandum nobis est. Nam reliqua in malefactis locum habent, hoc vero in optimis operibus timendum est. Deinde ita pertinaoiter inhaeret nobis a natura, ita penitus infixum est, ut difficilime revellatur. Oonsideremus diligenter quis hie loquatur. Yicerat tot pericula, tormenta et alia mala: triumphum de omnibus Christi hostibus egerat: expulerat mortis timorem: mundo denique renuntiaverat: needum tarnen subegerat penitus superbiam. Imo adeo aneeps illi certamen restabat, ut vincere non posset nisi colaphis caesus. Huius exemplo edocti, ita bellum geramus cum aliis vitiis, ut praecipuam vim conferamus ad hoc debellandum. Sed quid sibi vult quod Satan, qui homieida fuit ab initio, Pauli fuit medicus? neque modo in curando corpore, sed, quod maius est, in anima sananda? Èespondeo, Satanam pro ingenio moreque suo non aliud quam necandi perdendique consilium agitasse: et aculeum, cuius meminit Paulus, letali veneno fuisse tinetum: sed hoc singulare fuisse beneficium Domini, quod natura exitiale erat, in medicinam vertere. 8. Super hoc ter Dominum. Ter hie quoque pro frequenti repetitione sumitur. Significare autem vult vexationem hanc, quam saepe fuerit deprecatus, sibi fuisse molestam. Nam si levis fuisset aut facilis toleratu, non adeo optasset ab ea liberari. Dicit tarnen se non impetrasse: unde patet quam necesse habuerit humiliari. Confirmât igitur quod superius dixit, retentum se fuisse hoc fraeno, ne insolesceret. Nam si utilis fuisset liberatio, nunquam repulsam esset passus. Verum inde sequi videtur, Paulum nequaquam ex fide orasse, nisi velimus irritas facere omnes Dei promissiones. Passim audimus in scriptura, nos quidquid ex fide petierimus, impetraturos : Paulus orat, neque obtinet. Respondeo, sicuti petendi ratio est diversa, sic duo esse genera impretrandi. Petimus simpli-

9

139 EPI8T. PAULI A

tantia Tel ambitio appareat. Verum stultitia foedior

est ac minus tolerabilis, si quia abs re glorietur:

hoc est, mentiatur se esse quod non est. Nam ad

levitatem aocedit etiam tunc impudentia. Atqui

apostolus hic pro testato sumebat, non veraciter

magis quam humiliter se gloriari. Erasmus reddidit

parco vobis: sed mihi magis placet abstineo,

vel supersedeo, ut verti.

Ne quis de me. Rationem adiungit: quia contentas

sit personam sustinere quam illi Deus imposuit.

Adspectus, inquit, et sermo nihil magnificum

de me promittunt : non recuso igitur quin parvus

censear. Hie perspicimus quanta fuerit hominis

modestia, quern suae parvitatis, quam vultu et

sermone prae se ferebat, minime piguerit: quum

tarnen tanta donorum excellentia refertus esset.

Non tarnen absurdum erit ita exponere, quod re

ipsa contentus, nihil de se praedicet: ut oblique

taxet pseudoapostolos, qui de se multa iaetabant,

quorum nihil cernebatur. Quamquam priore loco

dixi quod magis probabam.

7. Et ne excéUentia revelationum. Secunda ratio,

quod Deus cohibere volens omnem in ipso insolentiam

ferula eum domuerit. Ferulam hanc stimulum

yocat, metaphora a bobus sumpta. Garni

graece est in dativo. Itaque Erasmus transtulit

per carnem: sed ego malo intelligere punetiones

huius stimuli in carne eius fuisse. Nunc quaeritur

quis ille fuerit stimulus. Bidiculi sunt qui Paulum

existimant sollicitatum fuisse ad libidinem. Itaque

repudiandum est illud commentum. Aliqui putarunt

vexatum fuisse crebris capitis doloribus. Chrysostomo

magis placet, ad Hymenaeum, Alexandrum

et similes referre, qui a diabolo instigati plurimum

molestiae Paulo facessebant. Ego sub hoc vocabulo

comprehendi arbitror omne genus tentationis,

quo Paulus exercebatur. Nam caro hic, meo iudicio,

non corpus, sed partem animae nondum regeneratam

significat. Ut sit sensus: Mihi datus est

stimulus, quo caro mea pungeretur: neque enim

adhuc sum adeo spiritualis quin obnoxius sim tentationibus

secundum carnem. Nuntium praeterea

Satanae vocat, propterea quod sicuti a Satana

immittuntur omnes tentationes, ita simulatque nos

adoriuntur, Satanam adesse admonent. Quare ad

omnem sensum tentationis expergefieri nos convenu,

et ad repellendos Satanae insultus mature armari.

Id Paulo venire in mentem utilissimum

erat: quia non patiebatur haec cogitatio ipsum instar

hominis securi exsultare. Neque enim qui periculis

adhuc oircumsidetur et hostem formidat,

triumphum canit. Dominus, inquit, optimo remedio

providit ne efferar: nam dum oecupor, cavendo

ne me Satan circumveniat, reprimor a superbia.

Quamquam non medebatur illi Deus hoc modo

duntaxat: sed illum humiliando. Addit enim, qui

CORINTHIOS II 140

me colaphis caederet. Qua loquutione eleganter

exprimit se in ordinem fuisse redactum. Est enim

atrox contumeliae genus colaphis caedi. Ideo si cui

facies est sugillata, is prae pudore in hominum

conspectum prodire non audet. Ita quaeunque infirmitate

laboremus, meminerimus nos tanquam colapho

caedi a Domino, ad irrogandum nobis pudorem,

quo humilitatem discamus. Hoc praesertim

in meditato habeant qui alioqui praestant eximiis

virtutibus: si qua habeant admista vitia, si quibus

odiis impetantur, si quibus sugillentur maledictis:

non tan tum ferulas esse ooelestis magistri, sed colaphos,

qui vereeundiam ineutiant et retundant

omnem ferociam. Hue porro attendant omnes pii,

quantum sit superbiae venenum (quemadmodum

dicit Augustinus sermone De verbis apostoli tertio)

quod non potest nisi veneno curari. Et certe sicuti

humani exitii causa fuit: ita extremum est vitium,

quocum pugnandum nobis est. Nam reliqua in

malefactis locum habent, hoc vero in optimis operibus

timendum est. Deinde ita pertinaoiter inhaeret

nobis a natura, ita penitus infixum est, ut difficilime

revellatur. Oonsideremus diligenter quis hie

loquatur. Yicerat tot pericula, tormenta et alia

mala: triumphum de omnibus Christi hostibus egerat:

expulerat mortis timorem: mundo denique renuntiaverat:

needum tarnen subegerat penitus superbiam.

Imo adeo aneeps illi certamen restabat, ut

vincere non posset nisi colaphis caesus. Huius

exemplo edocti, ita bellum geramus cum aliis vitiis,

ut praecipuam vim conferamus ad hoc debellandum.

Sed quid sibi vult quod Satan, qui homieida fuit

ab initio, Pauli fuit medicus? neque modo in curando

corpore, sed, quod maius est, in anima sananda?

Èespondeo, Satanam pro ingenio moreque

suo non aliud quam necandi perdendique consilium

agitasse: et aculeum, cuius meminit Paulus, letali

veneno fuisse tinetum: sed hoc singulare fuisse beneficium

Domini, quod natura exitiale erat, in medicinam

vertere.

8. Super hoc ter Dominum. Ter hie quoque

pro frequenti repetitione sumitur. Significare autem

vult vexationem hanc, quam saepe fuerit deprecatus,

sibi fuisse molestam. Nam si levis fuisset aut facilis

toleratu, non adeo optasset ab ea liberari.

Dicit tarnen se non impetrasse: unde patet quam

necesse habuerit humiliari. Confirmât igitur quod

superius dixit, retentum se fuisse hoc fraeno, ne

insolesceret. Nam si utilis fuisset liberatio, nunquam

repulsam esset passus. Verum inde sequi

videtur, Paulum nequaquam ex fide orasse, nisi

velimus irritas facere omnes Dei promissiones.

Passim audimus in scriptura, nos quidquid ex fide

petierimus, impetraturos : Paulus orat, neque obtinet.

Respondeo, sicuti petendi ratio est diversa,

sic duo esse genera impretrandi. Petimus simpli-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!