commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ... commentariüs in epistolam pauli ad corinthios il - Archive ouverte ...

archive.ouverte.unige.ch
from archive.ouverte.unige.ch More from this publisher
30.04.2013 Views

77 CAPUT VI. 78 Christi servis agnoscant, qui se aliter gérant atque hic suo exemplo praescribit. Finis est ut sibi et sui Bimilibus autoritatem conciliet in Dei gloriam et bonum ecclesiae, Tel collapsam restituât. Secundo, ut Corinthios revocet a praepostero studio pseudoapostolorum, quod illis impedimento erat ne in evangelio proficerent quantum fuisset opus. Offensionem dant ministri, qui suo vitio retardant in auditoribus evangelii progressum. Id se facere negat Paulus. Testatur enim se cavere diligenter ne qua ignominiae macula adspergat suum apostolatum. Hic enim est astus Satanae, quaerere aliquid vitii in ministris, quod in evangelii infamiam redundet. Nam ubi consequutus est ut vilescat ministerium, periit spes omnia profectu8. Ergo qui utiliter servire Christo volet, omni studio incumbat ad retinendum ministerii sui honorem. Modus est, curare ut sit honore dignus. Nihil enim magis ridiculum quam de tua apud alios existimatione vendicanda contendere, qunm ipse tibi flagitiosa ac turpi vita contumeliam accersas. Erit ergo is demum honorabilis, qui nihil indignum admittet Christi ministro. 4. In patientia multa. Hue spectat tota enumerate, quae sequitur : omnia expérimenta, quibus probare solet Dominus suos ministros, in Paulum competere : nullumque esse probationis genus, quo non fuerit examinatus, quo testatior esset fides sui ministerii. Caeterum quaedam recenset, quae perpetuo requiruntur ab omnibus Christi servis: cuiusmodi sunt labores, sinceritas, scientia, vigiliae, mansuetudo, caritas, sermo veritatis, spiritus, potentia Dei, arma iustitiae. Âlia autem, quorum nécessitas non est perpétua. Neque enim ut sit quispiam servus Christi, necesse erit, plagis et carceribus fuisse exploratum. Poterunt igitur interdum ab optimis haec abesse. Omnium tarnen est, ita esse animis àffectos, ut si Domino placuerit, plagis etiam et carceribus cum Paulo se probandos offerant. Pa-, tientia est moderatio animi in rebus adversis, quae est perpétua virtus boni ministri. Afflictiones latius patent quam necessitates: siquidem necessitatis nomine hic inopiam accipio. Haec porro multis ministris est communis, quod pauci sunt qui non egeant: non tarnen omnibus. Cur enim obstarent médiocres divitiae ne Christi servus habeatur, qui alioqui pius est, recto animo, honesta vita, aliisque virtutibus excellit? Quemadmodum qui pauper est, non ideo protinus bonus est minister: ita qui dives est, non propterea est repudiandus. Imo alibi (Philip. 4, 12) non minus gloriatur Paulus quod noverit abundare quam quod noverit esurire. Ergo adhibenda est illa distinctio, quam dixi, inter temporales et perpétuas laudes. 5. In sediUonibus. Quo placidius erat ac mansuetius Pauli ingenium, eo maior virtus, stare intrepidum adversus seditiones. Atque id etiam sibi laudi ducit, quod quum, abhorreret a seditionibus, eas tarnen fortiter exceperit. Neque enim simpliciter laus est, non moveri seditionibus, (quum hoc vulgare habeant omnes tumultuarii), sed non consternari, quum aliéna culpa sunt excitatae. Et sane utrumque requiritur in evangelii ministris, ut paci quidem studeant pro virili: sed tarnen per medios motus pergant infracti: neque deflectant a recto cursu, etiamsi coelum terrae misceatur. Quamquam Chrysostomus per àxocTaaxacrfaç crebras expulsiones mavult intelligere : quia nusquam dabatur quiescendi locus. In ieiuniis. Non intelligit esuriem ex inopia, sed voluntarium exercitium abstinentiae. Scientia dupliciter potest accipi, vel pro doctrina ipsa, vel pro recte et scienter agendi peritia. Secundum hoc mihi eat probabilius: quod statim adiieit sermonem veritatis. Spiritus metonymice pro spiritualibus gratiis. Frivolum tamen est Chrysostomi cavillum, qui inde colligit alias virtutes fuisse apostolo proprias, quod spiritum seorsum nominet. Quasi vero mansuetudo, scientia, sinceritas, arma iustitiae, aliunde sint quam a spiritu sancto. Seorsum vero ponit tanquam genus inter species. Potentia Dei in multis se exserebat, in magnanimitate, in efficacia asserendae veritatis, in propagatione evangelii, in hostium deiectione et similibus. 7. Per arma iustitiae. Iustitiam accipe pro conscientiae rectitudine et vitae sanctimonia. Metaphoram armorum usurpât, quia militare oportet omnes qui Deo serviunt: quum praesto sit semper hostis diabolus ad eos infestandos. Armatos autem omni ex parte esse convenit: quia, si nihil profecerit uno insultu, novum subinde instruit: et nunc a fronte nunc a tergo, nunc hac, nunc iliac eos adoritur. 8. Per gloriam et ignominiam. Hoc non levé experimentum homini examinando. Nihil enim duriuB est homini ingenuo quam ferre contumeliam. Itaque in omnibus historiis videre licet ex hominibus heroicis paucos exstitisse, qui non degeneraverint • irritati contumeliis. Proinde signum est animi in virtute bene obfirmati, non dimoveri a proposito ulla infamia. Rara virtus, sed sine qua Dei servum te probare nequeas. Habenda quidem bonae famae cura, sed quatenus fratrum aedificationis interest : atque ita ut ne a rumoribus pendeamus, quin potius eadem in ignominia quae in gloria nobis aequabilitas maneat. Nam et improborum hominum maledicentia patitur Deus nos tentari, facturus periculum numquid recte agamus gratuito. Nam quern ab officio abducit hominum ingratitudo, is se non in solum Deum respexisse prodit. Quum itaque Paulum cernamus expositum fuisse infamiae et probris, neque tamen propterea destitisse, sed indefesso animo perrexisse, atque adeo perrupisse ad metam: ne fatigemur si idem nobis eveniat.

79 EPIST. PAULI A JD CORINTHIOS II 80 Tanquam impostures. Hic non tantum narrât qualis esset impiorum et extraneorum de se existimatio, sed quid etiam domestici sentirent. Nunc secum quisque reputet quam indigna fuerit Corinthiorum ingratitudo : et quanta animi magnitudo fuerit, per tarn ardua obstacula eluctari. Obliquis tarnen figuris perversum eorum iudicium acriter perstringit, quum dicit se vivere et laetari, quum instar mortui et moerore afâicti eum spernerent. Ingratitudinem etiam exprobrat, quum dicit se multos ditare, quum inopiae nomine contemneretur. Erant enim ex eorum numéro, quos ditabat suis opibus: imo omnes ad unum multis nominïbus ei obstricti erant. Sic prius ironice dixit se ignotum, quum tarnen fructus làborum eius ubique notus et illustris esset. Porro quam inhumanum est eius paupertatem contemnere, qui tibi ex sua abundantia suppeditet? divitias spirituales inteliigit, quae longe pluris fieri debebant quam terrenae. 11. Os nostrum apertum est ad vos, o Corinthii: cor nostrum dilatatum est. 12. Non estis angusti in nobis, sed angusti estis in visceribus vestris. 13. Ean- dem vero remunerationem, ut a filiis exigo: dilatemini et vos. 14. Ne ducatis iugum cum infidélibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? quae communicatio luci cum tenebris? 15. Quis consensus Christo cum Bélial? aut quae portio fideli cum infideli? 16. Quae autem conveniio templo Dei cum ido- Us? vos enim estis templum Dei viventis: quemad- modum dicit Deus: Habitabo in ipsis, et in medio eorum ambulabo : et ero Deus illorum, et erunt mihi populus. 17. Quamobrem exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: 18. et ego suscipiam vos, et ero vobis in patrem, et eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. CAPUT VU. Has igitur promissiones quum habeamus, dilecti, mundemus nos ab omni iquinamento carnis et spiritus, sanctificationem perficientes in timoré Dei. 11. Os nostrum apertum est. Quoniam oris apertio signum est fiduciae: si connectere superioribus haee Tibet, sensus erit: mihi ampla gloriandi materia suppetit, atque os mihi aperit recta conscientia. Quod autem maligne de nobis sentitis, id non accidit nostra culpa, sed quia non estis aequi iudices. Liberalius enim debueratis sentire de meo ministerio, quod Deus tot modis honorabile yobis reddidit. Ego tarnen aliter interpretor. Itieo enim os sibi apertum esse dicit, quia cor habeat dilatatum. Quid autem sibi vult cordis latitudo? certe alacritatem significat, quae ex benerplentia procedit. Trita est haec metaphora, per cor angustum et contractual significari vel moerorem, vel taedium, Tel indignationem: cui cor diffusum opponitur pro contrariis affectibus. Nihil ergo hic dicit Paulus, quod non quotidie experiamur. Nam ubi nobis est cum amicis negotium, cor nostrum se diffundit, patent omnes sensus, nihil illic tectum, nihil clausum: imo animus ipse totus exsilit ac gestit se palam exponere. Hinc fit ut libera etiam et expedita sit lingua, non haesitet, non difficulter extrahat ex imo gutture interruptas voces: ut fieri solet quum animus occupatus est minus laeto affectu. 12. Non estis angusti in nobis. Hoc est, quod non estis capaces huius meae erga vos hilaritatis, vestra culpa accidit. Os mihi apertum est, ut familiariter agam vobiscum : ipse sensus meus libenter se profunderet, sed clauditis ipsi vestra viscera. Vult dicere, corrupto eorum iudicio fieri quominus illis sapiant, quae a se proficiscuntur. 13. Eandem vero remunerationem. Tempérât reprehensionem tam blanda filiorum appellatione, quam hac exhortatione, qua se bene adhuc de illis spe- rare innuit. Eandem remunerationem accipit pro mutuo officio. Est enim inter patrem et liberos mutua officii repensio. Nam sicuti parentum est alere liberos, instituere, regere consilio, tueri: ita aequitas hoc dictât, ut filii gratiam parentibus rependant. In summa, àviwteXapyÊav, quam vocant G-raeci, inteliigit. Ego, inquit, paternum erga vos affectum gero: vos mihi vicissim pietate et reverentia praostate filios. Quamquam specialis circumstantia notanda est: ut Corinthii, tam humanum patrem nacti, vicissim quoque mansuescant, eiusque comitatem docilitate sua compensent, ideo iubet eos in suis visceribus dilatari. Vêtus interpres, quia non assequebatur Pauli mentem, addito participio habentes, suum magis quam Pauli sensum expressit. In nostra autem expositione (quae etiam Chrysostomi est) nihil est coactum. 14. Ne ducatis iugum. Quasi recuperata autoritate, liberius iam eos obiurgat, quod se infidélibus adiungerent in externa idololatria socios. Nam hortatus est ut dociles se exhibèrent, tanquam patri. Nunc ergo pro iure suo vitium castigat, quo laborabant. Diximus autem in priore epistola quale esset hoc vitium. Nam quum nihil non Heere sibi putarent in rebus externis: promiscue se impiis superstitionibus polluebant. Siquidem infidelium convivia frequentando, communicabant profanos et impuros cum illis ritus. Atqui quum gravissime peccarent, sibi tarnen videbantur innoxii. Ergo hio invehitur Paulus in externam idololatriam: et ab ea Christianos alienos et immunes esse iubet. Incipit tarnen a doctrina generali, ut inde ad speciem descendat. Nam iugum ducere cum infidélibus nihil aliud est quam operibus infruetuosis tenebrarum

79 EPIST. PAULI A JD CORINTHIOS II 80

Tanquam impostures. Hic non tantum narrât

qualis esset impiorum et extraneorum de se existimatio,

sed quid etiam domestici sentirent. Nunc

secum quisque reputet quam indigna fuerit Corinthiorum

ingratitudo : et quanta animi magnitudo

fuerit, per tarn ardua obstacula eluctari. Obliquis

tarnen figuris perversum eorum iudicium acriter

perstringit, quum dicit se vivere et laetari, quum

instar mortui et moerore afâicti eum spernerent.

Ingratitudinem etiam exprobrat, quum dicit se multos

ditare, quum inopiae nomine contemneretur.

Erant enim ex eorum numéro, quos ditabat suis

opibus: imo omnes ad unum multis nominïbus ei

obstricti erant. Sic prius ironice dixit se ignotum,

quum tarnen fructus làborum eius ubique notus et

illustris esset. Porro quam inhumanum est eius

paupertatem contemnere, qui tibi ex sua abundantia

suppeditet? divitias spirituales inteliigit, quae longe

pluris fieri debebant quam terrenae.

11. Os nostrum apertum est ad vos, o Corinthii:

cor nostrum dilatatum est. 12. Non estis angusti in

nobis, sed angusti estis in visceribus vestris. 13. Ean-

dem vero remunerationem, ut a filiis exigo: dilatemini

et vos. 14. Ne ducatis iugum cum infidélibus. Quae

enim participatio iustitiae cum iniquitate? quae communicatio

luci cum tenebris? 15. Quis consensus

Christo cum Bélial? aut quae portio fideli cum infideli?

16. Quae autem conveniio templo Dei cum ido-

Us? vos enim estis templum Dei viventis: quemad-

modum dicit Deus: Habitabo in ipsis, et in medio eorum

ambulabo : et ero Deus illorum, et erunt mihi populus.

17. Quamobrem exite de medio eorum et separamini,

dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: 18. et

ego suscipiam vos, et ero vobis in patrem, et eritis

mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.

CAPUT VU.

Has igitur promissiones quum habeamus, dilecti,

mundemus nos ab omni iquinamento carnis et spiritus,

sanctificationem perficientes in timoré Dei.

11. Os nostrum apertum est. Quoniam oris apertio

signum est fiduciae: si connectere superioribus

haee Tibet, sensus erit: mihi ampla gloriandi materia

suppetit, atque os mihi aperit recta conscientia.

Quod autem maligne de nobis sentitis, id non accidit

nostra culpa, sed quia non estis aequi iudices.

Liberalius enim debueratis sentire de meo ministerio,

quod Deus tot modis honorabile yobis reddidit.

Ego tarnen aliter interpretor. Itieo enim os sibi

apertum esse dicit, quia cor habeat dilatatum. Quid

autem sibi vult cordis latitudo? certe alacritatem

significat, quae ex benerplentia procedit. Trita est

haec metaphora, per cor angustum et contractual

significari vel moerorem, vel taedium, Tel indignationem:

cui cor diffusum opponitur pro contrariis

affectibus. Nihil ergo hic dicit Paulus, quod non

quotidie experiamur. Nam ubi nobis est cum

amicis negotium, cor nostrum se diffundit, patent

omnes sensus, nihil illic tectum, nihil clausum: imo

animus ipse totus exsilit ac gestit se palam exponere.

Hinc fit ut libera etiam et expedita sit lingua,

non haesitet, non difficulter extrahat ex imo

gutture interruptas voces: ut fieri solet quum animus

occupatus est minus laeto affectu.

12. Non estis angusti in nobis. Hoc est, quod

non estis capaces huius meae erga vos hilaritatis,

vestra culpa accidit. Os mihi apertum est, ut familiariter

agam vobiscum : ipse sensus meus libenter

se profunderet, sed clauditis ipsi vestra viscera.

Vult dicere, corrupto eorum iudicio fieri quominus

illis sapiant, quae a se proficiscuntur.

13. Eandem vero remunerationem. Tempérât reprehensionem

tam blanda filiorum appellatione, quam

hac exhortatione, qua se bene adhuc de illis spe-

rare innuit. Eandem remunerationem accipit pro

mutuo officio. Est enim inter patrem et liberos

mutua officii repensio. Nam sicuti parentum est

alere liberos, instituere, regere consilio, tueri: ita

aequitas hoc dictât, ut filii gratiam parentibus rependant.

In summa, àviwteXapyÊav, quam vocant

G-raeci, inteliigit. Ego, inquit, paternum erga vos

affectum gero: vos mihi vicissim pietate et reverentia

praostate filios. Quamquam specialis circumstantia

notanda est: ut Corinthii, tam humanum patrem

nacti, vicissim quoque mansuescant, eiusque comitatem

docilitate sua compensent, ideo iubet eos in suis visceribus

dilatari. Vêtus interpres, quia non assequebatur

Pauli mentem, addito participio habentes,

suum magis quam Pauli sensum expressit. In nostra

autem expositione (quae etiam Chrysostomi est)

nihil est coactum.

14. Ne ducatis iugum. Quasi recuperata autoritate,

liberius iam eos obiurgat, quod se infidélibus

adiungerent in externa idololatria socios. Nam hortatus

est ut dociles se exhibèrent, tanquam patri.

Nunc ergo pro iure suo vitium castigat, quo laborabant.

Diximus autem in priore epistola quale

esset hoc vitium. Nam quum nihil non Heere sibi

putarent in rebus externis: promiscue se impiis

superstitionibus polluebant. Siquidem infidelium

convivia frequentando, communicabant profanos et

impuros cum illis ritus. Atqui quum gravissime

peccarent, sibi tarnen videbantur innoxii. Ergo hio

invehitur Paulus in externam idololatriam: et ab

ea Christianos alienos et immunes esse iubet. Incipit

tarnen a doctrina generali, ut inde ad speciem

descendat. Nam iugum ducere cum infidélibus nihil

aliud est quam operibus infruetuosis tenebrarum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!